[ 1]  necessarium duxi adjungere hic quo modo unico solummodo vitro
[ 2]  congregari minoremque focum efficere debere; si itaque BF,
[ 3]  adeo parva sumatur ut illa pro puncto mechanico habenda
[ 4]  sit, ponaturque; vitrum eam habere figuram, quam FDB
[ 5]  circa axem DF rotata, describit, manifestum est hujus
[ 6]  modi vitrum in tantum considerari posse, ac si figuram
[ 7]  hyperbolicam plano sectam haberet, et ope ejus componi
[ 8]  posse omnis generis specilla eo modo quo id a Dono
[ 9]  des Cartes ope hyperbolicorum vitrorum factum est. Denique
[10]  notandum etiam est nullas figuras politu esse faciliores,
[11]  quam hae ipsae sunt, cum constent circulari figura et plana,
[12]  quae nullam ad invicem habent relationem, nam
[13]  nec ut planum sit ad angulos rectos ad axem DN, nec
[14]  ad vitri crassitiem attendere, necesse est.       
[15]  Facile praeterea ex his explicare possem figuras
[16]  ac compositionis modum vitrorum, tam telescopiorum, quam
[17]  etiam microscopiorum quae hactenus observavi effectum
[18]  aliquem notabilem habuisse; ac etiam quo modo ex utraque
[19]  parte convexa haec vitra aut inter sese, aut cum aliis


all layers on
all layers off
last version
text replacement


back to index