[ 1]  si jam hoc planum in praxi consideretur ut focus, manifesta est
[ 2]  ratio quam hi circuli ad se mutuo habent, nempe cum ND
[ 3]  est 1, quod tum KH minor esse debeat quam
.       
[ 4]  Debet itaque figura vitri concipi eadem quam describeret
[ 5]  HQBD rotata circa axem DH. Et notandum est, non
[ 6]  necesse esse, ut postquam una superficies vitri polita est, ex:
[ 7]  gr: convexa RDB, ad alteram poliendam, centrum K maneat
[ 8]  in axe DNK, prout accurate attendendum esset, si ADB
[ 9]  esset Ellipsis, aut hyperbola, ut planum hanc secans esset
[10]  ad angulos rectos ad axem: sed tantum videndum est, ut
[11]  maxima vitri crassities, mensurata secundum perpendicularem
[12]  in convexam et concavam superficiem incidentem, aequalis
[13]  sit DH.       
[14]  Magnitudo porro segmentorum omnium circulorum,
[15]  quatenus parallelos radios in unum punctum mechanicum
[16]  congregant, facile aut per suprapositum calculum, aut
[17]  per ipsam experientiam inveniri potest.       
[18]  Et quoniam segmenta haec circulorum in tanto con–
[19]  veniunt cum Ellipsi, quae etiam radios axi parallelos
[20]  ad unum punctum refractione detorquet, nullo modo


all layers on
all layers off
last version
text replacement


back to index