[ 1]  minimi generis facile de omnibus aliis intermediis ostendi
[ 2]  potest. Ita ut satis demonstratum putem, partem aliquam
[ 3]  circuli radios axi parallelos ex aere in eum incidentes
[ 4]  refractione ita posse congregari, ut focus, ac lineola illa in
[ 5]  axe in quam incidunt, pro puncto mechanico habenda sint,
[ 6]  hancque circuli partem satis magnam esse ut Conspicilla
[ 7]  tam senibus quam juvenibus inservientia, telescopia ac
[ 8]  microscopia ex ea formari possint.       
[ 9]  Hactenus itaque ostensum est praedictos parallelos radios ex
[10]  aere in vitri superficiem incidentes ac per eam transeuntes
[11]  ita refringi debere, ut dein omnes ad unum punctum mechanicum
[12]  tendant, aut etiam si vitrum sufficientem haberet crassitudinem,
[13]  in eo congregentur: Sed cum tantae crassitudinis vitrum, aut
[14]  vix haberi, aut nobis usui esse non possit, ex praedicto puncto
[15]  tanquam centro circulus erit ducendus, qui priorem Circulum
[16]  secet, ut videre est in secunda figura, ubi ex K tanquam
[17]  ex foco, ductus est Circulus KHQR. Diameter autem
[18]  haec KH pro libitu aut major, aut minor sumi potest, prout
[19]  vitrum aut crassius, aut subtilius desideratur, hoc solummodo
[20]  adhibita cautione major sumatur quam est DK.       


all layers on
all layers off
last version
text replacement


back to index