[ 1]  focum circuli segmentorum, quae magna satis sunt, admodum
[ 2]  parvum esse, minusque remotum ab ipso vitro, quam in vitro
[ 3]  HRDBQ secundae figurae, si supponamus diametrum
[ 4]  OP, aequalem esse diametro ND, ita ut vitrum hoc,
[ 5]  magnitudinem habens hujus figurae focum habiturum sit
[ 6]  paleae circiter latitudine a proxima superficie distantem.
[ 7]  Atque non difficile in hoc vitro similibusque aliis, simili calculo
[ 8]  quali hic supra usus sum, inveniri potest. Ex quo sequitur
[ 9]  aut per haec sola vitra inter se, aut cum praecedentibus composita,
[10]  fieri posse microscopia, quorum ope, ratione longitudinis,
[11]  objecta incredibili magnitudine apparere debent; imo
[12]  etiam per unicum tale vitrum magna admodum ac
[13]  distincta apparitura sunt.       
[14]  Praeteriri etiam hic non debet calculus congregationis
[15]  radiorum axi KD parallelorum, (vide 2 fig:) posito quod
[16]  per vitrum eo modo permeerit, donec ad
circumferentium
circumferentiam
[17]  DB pervenirent ubi per aeris superficiem transeuntes
[18]  refringantur, ac axi KD versus A producto occurrant: nam
[19]  quamvis idem Cylindrus radiorum non in tam parva axis
[20]  lineola congregetur, nec tam parvum focum, quam supra


all layers on
all layers off
last version
text replacement
editor's change


back to index