[ 1]  ac Telescopia, requirant: cum hoc iis qui sciunt quo modo
[ 2]  praenominatus D. des Cartes ad haec conficienda hyperbola
[ 3]  utatur, notum satis esse debeat. Ad cujus itaque dioptricam
[ 4]  appello, in qua fundamenta horum omnium firmissima
[ 5]  jacta sunt. Verum quidem est in praedicta dioptrica telescopia
[ 6]  ac microscopia non ex pluribus quam ex duobus lentibus
[ 7]  vitreis composita esse, cum ad eundem effectum aliquando
[ 8]  tribus Circularibus lentibus opus habeamus; aut etiam
[ 9]  quaedam ex pluribus componere possimus, sed eum et
[10]  hic iis, qui recte intelligunt quo modo ex duobus
[11]  componi possint, nulla difficultas superesse possit,
[12]  addere aliquid hac de re supervacuum diximus, atque
[13]  eo magis, quod semper minor vitrorum numerus, quando
[14]  idem effectus per eum haberi poterit, eligendus sit.
[15]  Unicum adhuc tantum verbum superaddam de iis vitris
[16]  circularibus quae ab utraque parte connexa sunt, quorum
[17]  exemplum in figura tertia exhibetur per MONP, in quo
[18]  O est centrum, ex quo ducta est MPN, et P, ex quo NOM,
[19]  semidiametris existentibus aequalibus: in talibus nempe vitris


all layers on
all layers off
last version
text replacement


back to index