[ 1]  Cardo hujus rei in hoc versatur ut magnam radiorum
[ 2]  parallelorum copiam per vitrum in quod incidunt ita
[ 3]  refringi faciamus, ut postea ad unum idemque; punctum
[ 4]  tendant. Sed punctum hoc aut mathematice aut mechanice
[ 5]  considerari potest. Et quamvis certum sit, figuras circu–
[ 6]  lares non habere potentiam illam aut proprietatem,
[ 7]  (ut quidem Ellipticae aut hyperbolicae, ac infinitae aliae
[ 8]  magis compositae) parallelos radios ita refringendi, ut
[ 9]  postea ad unum punctum Mathematicum tendant, nihilo–
[10]  minus tamen, magnam eorum copiam ita versus eundem
[11]  locum inflectere possunt, ut spatium illud in quo omnes
[12]  conveniunt, pro mechanico puncto tantum sit habendum.
[13]  Punctum autem mechanicum appello, quod in mechanicis
[14]  aut divisibile non est, aut cujus partes hic non sunt
[15]  consideratu dignae.       
[16] 


all layers on
all layers off
last version
text replacement


back to index