[ 1]  potuisset, si ea quae de machina illa, quam ad vitra secundum
[ 2]  determinatam figuram polienda, excogitaverat, ita accurate
[ 3]  in praxi potuissent observari, quam ab ipso ingeniose
[ 4]  fuere excogitata; sed cum nondum eo, quod sciam, pervenerit
[ 5]  artificum dexteritas, atque incerto sit, an nostris temporibus
[ 6]  eo perventura sit, nullo modo hic subsistendum, sed eo omni
[ 7]  conatu annitendum esse judicavi, ut id quod minus dextra
[ 8]  artificum manus exsequi non potest, aliis modis efficere
[ 9]  conemur. Cumque inquirerem, commodiorem non inveni,
[10]  quam ut ostendam quo modo per simplicissimas figuras,
[11]  et factu facillimas, id quod per magis compositas factum
[12]  est, fieri possit, ita ut nulla notabilis differentia inter
[13]  earum effectus reperiatur.       
[14]  Simpliciores autem quam hyperbola (qua cl. vir Ren.
[15]  Descartes una cum linea recta ad figuranda vitra sua
[16]  utitur) nullae lineae sunt praeter rectam et circulum.
[17]  Sola autem recta nulla nobis ad hoc usui esse potest. Circulum
[18]  vero huic usui inservire posse comperi. Id quomodo fieri possit
[19]  nunc publice notum facere constitui, ut brevi perfectiora
[20]  telescopia, et Microscopia, quam hactenus nacti, in naturae
[21]  notitia proficere possimus fructusque ejus quam primum degustare.


all layers on
all layers off
last version
text replacement


back to index