[ 1]  Specilla Circularia, sive quomodo per solas
[ 2]  Circulares figuras fieri possint omnis generis specilla
[ 3]  tam Microscopia quam telescopia, etc.: eundem plane
[ 4]  effectum habentia, aut saltem quam proxime accedentem
[ 5]  ad eorum, quae per ellipticas aut hyperbolicas figuras
[ 6]  fieri possent.        
[ 7]  Notum jam omnibus satis est, quanta sit specillorum
[ 8]  utilitas: myopes alias et senes novaque, post inventa
[ 9]  microscopia, et telescopia, tam in coelis quam,
hic
, in terra, circa
[10]  nos magna copia detecta objecta, luculentum sunt testimonium
[11]  sed multa adhuc magis admiranda quam ea quae hactenus
[12]  detecta sunt promittere nobis videntur, imo procul omni
[13]  dubio horum ope ab astronomis motuum coelestium, a
[14]  Philosophis naturae corporum mixtorum; a Medicis
[15]  naturae et virium herbarum, et corporis humani, perfectior
[16]  longe notitia haberi poterit, quam unquam absque his
[17]  expectanda foret. Cumque hoc publice constaret, plurimi
[18]  fuere jam brevi, qui maxima cum diligentia specilla
[19]  haec ad summam perfectionem perducere conati sunt. Sed
[20]  nulli id, meo judicio, melius successit quam incomparabili
[21]  viro Renato Descartes, cujus labori nihil plane superaddi


all layers on
all layers off
last version
text replacement
insertion 1


back to index