[ 1]  Morini liber De Longitudinibus non est contemnendus: Omnes Astronomi, et inter hos celeberrimi
[ 2]  viri, Longomontanus, Hortensius, ipse Gassendus, Gaulterius, Vallesius, imo in Epistola ad Belligrandium
[ 3]  Galilaeus confessi sunt, omnia quae attulerit praeclare explicata, Geometriceque demonstrata. P. Furnerius
[ 4]  dixit
in Hydrograφia
eum optime de Astronomia meritum, ob radicalia ejus fundamenta exactissime excussa; Longomontanus
[ 5]  erat Morini admirator et approbator, donec a Dano quodam qui Morinum Parisiis viderat fuit edoctus Morinum
[ 6]  ipsum non esse observatorem, nec nisi in Musaeo suo ista speculando invenisse. Ab eo tempore ausus est scribere
[ 7]  in Morinum. Judices Morino a Richelio dati, Pascalius praeses, Mydorgius, Beaugrand, Herigonus etc. et ex Nauar–
[ 8]  chis Beaulieu aliique primum in publico conventum approbaverant, cum quod responderent non haberent, postea
[ 9]  mutavere sententiam magno suo dedecore, nec sine invidiae manifesta suspicione scripto edito, quo satis levia nec
[10]  nisi generalia de difficultate praxeos et observationum, item, quod alii similes methodos dudum iniissent, quae
[11]  tamen immensum differebant, continebantur. Memorabilis est ipsa actio seu collatio, ob rerum praeclaram a Morino
[12]  discussarum copiam, ipsamque methodum, qua eos in nassam confessionis pertraxit.
Coegit
Plerique
Mathematici
[13]  coacti sunt fateri praeclaras esse ante omnia methodos Morini ad longitudines terrestres. De
terrestribus
[14] 
maritimis
dubitavere, at Beaulieu aliique Nauarchi dixere, primum sibi sufficere si fit inventio qua non minus
[15]  quam 2 gradibus erretur. Deinde, si non desperare exacte fieri a nautis posse, observationes quae in
[16]  terra fieri possunt. Memorabile est quod ab iisdem nautis dictum, si qua methodus longitudinum nullam
[17]  aliam
haberet
pateretur
difficultatem, quam calculi scientiaeve Astronomicae aut Geometricae etc. se ea fore
[18]  contentissimos, satisque diligentiae ad eam a fundamentis comprehendendam allaturos. Notabile quod refert
[19]  Morinus de quodam olitore Osia Feroncé Gallo, praeclaro observatore, Gassendo aliisque noto.        
[20]  Refert Morinus tria inventa, quorum ope exiguis Instrumentis tantum effici possit, quantum ingentibus
[21]  illis Tychonicis habebat ad manus quendam Ferrier, insignem instrumentorum Parisiis artificem. Quidam
[22]  Vernier nisi fallor nobilis Burgundus detexerat modum quendam talem. Item alius per circulos
[23]  transversales. Affert et tertium cujus nunc non memini.       
[24]  Affert Morinus pinnulas quasdam observationibus aptatas, inter alias quarum ope inveniri possit centrum lunae,
[25]  quaecunque sit ejus aetas, quo scilicet opus est.         Novus nuntius sidereus Morini, seu observationes stellarum in–
[26]  terdiu, ope Telescopii, notat cincinnos a stellis tunc abscissos esse, et ideo non nisi maximas sic videri.
[27]  Disputatio est inter Frommium
pro Longomontano scribentem
et Morinum an fumus faciat refractionem, ut et nubes etc. videri enim non
[28]  nisi interspersa esse corpora, ut clathri, etc.        
[29]  Laudat Morinus turrim Astronomicam jussu Regis Christiani IVti extructam Hafniae.       
[30]  Morinus ait ex omnibus instrumentis Astronomicis, sufficere solum quadrantem. Cum aliquando Telescopio
[31]  instruit, contra disputaverat nonnihil Longomontanus.       
[32]  Morinus ostendit omnia resolvi tantum in veram solis parallaxin eam sub Tropico nullo negotio haberi posse, et
[33] 
nationibus
illic habitantibus
, quasi jure naturali debere
confectiones
restitutionem
tabularum Astronomicarum. Habita
[34]  vera parallaxi seu loco solis, haberi
ejus
loca omnium
fixarum, seu correctionem Tabulae Tychonicae de illis
[35]  et horum ope haberi restitutionem parallaxeos Lunaris etc. Diggesaeum Anglum praeclara coepisse de parallaxibus
[36]  sed ingeniosas ejus demonstrationes Geometricas demtis paucis a praxi remotas. Morinus attulit methodum
[37]  parallaxeos solaris reperiendae a Beaunio et Robervallio approbatam, qui et ejus aequationem temporis
[38]  probavere, cujus inventor fuit Keplerus, sed qui perfectionem ejus ipse nondum norat. Longomontanus
[39]  eam initio spreverat, sed a Morino edoctus, amplexus est. Morinus demonstravit quicquid propemodum
[40]  a coelo in hoc negotio expectari potest.
Quae
Sua
de parallaxibus Morinus diu secreta habuit, cum caetera
[41]  edidisset, tantum amicorum et inter eos Hortensii hortatu conpulsus ea quoque, atque ita suum opus Astronomicum
[42]  integre publicavit. Herigonus invenerat quiddam utile ad ☽
intra
in
meridiano, invenit Morinus
[43]  methodum idem praestandi extra meridianum, sed ne famae sui prioris inventi detraheret, siluit,
[44]  interea
Carolus
Michael Florent
van Langren Regis Hispaniae Geograφus libro Hispanico, Verdat etc. idem dedit.
[45]  In eo careri potest parallaxibus puto etc. lunaribus, sed non restitutione Tabularum. Methodus quam praescripsit
[46]  Morinus, Astronomiam, si quando velit aliquis princeps a fundamentis restituendi non est contemnenda.
[47]  Patrem De Fe dicit suum esse plagiarium, ne intellexisse quidem principia.         Morinus excelluit in usu
[48]  Trigonometrico, ejusque rei ope invenit et observavit consequentias, quas nemo putasset ex datis duci
[49]  posse. Laudat Kepleri conceptum; quem nobilem vocat, de Ellipsibus. Bullialdus demonstare volebat
[50]  motum terrae, in Astronomia φilolaica , at Morinus ei respondit in Tychone Brahaeo, ut vocat librum suum
[51]  et videtur ipse Bullialdus postea non instituisse illi ratiocinio, Bullialdum ait sibi vindicasse aequa–
[52]  tionem temporis Morini. Compertum esse, ait Morinus, observationes nobilis cujusdam, de perpendiculo
[53]  ex filo
cannabino
suspenso compertas fuisse futiles, et non comparuisse, cum filum esset solidum, argenteum etc.       


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
insertion 1
editor's change


back to index