[ 1]  quantum a latitudine aberraverimus. Hinc
[ 2]  autem poterit calculo satis subtili supputari
[ 3]  quantum et in Longitudine Machina exerraverit.
[ 4]  Constat enim de effectu quoad Latitudinem, constat
[ 5]  item de proportione mutatae longitudinis ad muta–
[ 6]  tam latitudinem. Hinc supputabitur ex dato
[ 7]  errore latitudinis error longitudinis. Semper enim
[ 8]  latitudo et longitudo sunt sibi
proportionales, id est
[ 9] 
complemento
ad angulum rectum, ac proinde quanto
[10]  minor est Latitudo tanto
minor
major
est longitudo, et
[11]  contra. Haec machinae Hydrographicae recti–
[12]  ficatio est universalis, a coelo et sole
[13]  independens, semper in potestate. Et si inclina–
[14]  tionis mutatio continue observabitur calculus
[15]  rectificandarum quoque longitudinum ita exactus
[16]  erit, ut vix gradu aberrari posse putem.        
[17]  Difficultas Machinae Hydrographicae in distan–
[18]  tiis exhibendis ideo magna est, quia aqua non est
[19]  stabilis et quieta, ita ut navis in ea feratur, ut currus
[20]  in terra. Et aqua saepe persequitur navem, ut
[21]  quando ab ejus currente fertur non ergo tunc
[22]  aqua rotas circumagens discrimen dabit, adde quod
[23]  currentes modo adversi modo secundi, modo obliqui,
[24]  haec omnia turbant. Idem est in ventis, nam
[25]  et venti sunt aeris currentes. Aestimari posset
[26]  instrumentis certis quae sit vis venti in navem, data
[27]  obliquitate, datoque velorum positu, ita aestimari
[28]  posset celeritas cursus navis ex calculo; et
[29]  fateor hanc aestimationem dignam exquiri, caeterisque
[30]  addendam; sed tamen currentium
consideratio
complicatio
rem
[31]  perturbat. Posset projici aliquid ante navem,
[32]  in linea cursus, quod assequamur, aut relinqui
[33]  quod attrahamus. Idque saepe repeti, aut saltem
[34]  quamdiu ex omnibus apparet idem rerum status
[35]  semel, atque inde fieri aestimatio. Sed haec omnia
[36]  per incommoda, atque incerta.        
[37]  Crediderim etiam cum ventus
non fert, ta
impellit
[38] 
navem, non tamen
portare, et ideo nave licet
[39]  secundo vento provehente aeris tamen sibilum in
[40]  contrarium esse posse in canali. Sed quomodo
navis
[41] 
sibilans aer egredietur canali contra ventum: an
[42] 
dabimus ei exitum in navem
. Hoc optimum. Sed
[43]  videtur totus aer impelli cum nave, unde et sagitta
[44]  relabens. Ergo et aqua eodem modo,
ut
super–
[45] 
ficiaria
inprimis nonnihil sequitur navem.
[46]  Et omnino si navis quodammodo currente feratur,
[47]  illud tamen observandum: quando currens fert
[48]  navem, ex aere, quando ventus ex
[49]  aqua nonnihil sciri posse celeritatem, praesertim
[50]  si utrobique machina talis sit ut non nisi motu conspi–
[51]  rante feratur. Quod fiet si sit machina, in qua
[52]  omnis actio in contrarium seu reactio rotarum impediatur
[53]  etiam aperta communicatione, ut ex. g. rota
[54]  a. accipiat actionem a b et tamen si quis impetus agere
[55]  velit in a. momento etiam motus vel porro vel retro
[56]  agendo nonnihil non possit etsi fortissimus.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
editor's change


back to index