[ 1]  Problemata Optica Nova
[ 2]  reperta a
[ 3]  G. G. L. L.       
[ 4] 
Probl. 1. Omnes radios unius
cujuslibet
puncti objecti dati
[ 5] 
colligere in unam lineam, per
[ 6] 
refractionem, ita ut radii omnes a dato puncto
[ 7] 
ad superficiem refringentem objectivam.
[ 8] 
        Si omnes superficies refringentes sint sphae–
[ 9] 
ricae concentricae; faciantque radios conver–
[10] 
gentes: radii omnes unius puncti
[11] 
Probl. 1. Efficere ut omnes radii a quo–
[12] 
libet puncto dato objecti dati ducti ad puncta
[13] 
superficiei objectivae aequidi–
[14] 
stantia a puncto dato colligantur in
[15] 
unum punctum.         Solutio:
[16] 
Efficietur hoc: si omnes superficies refrin–
[17] 
gentes sint
sphaericae
concentricae, et faciant radios
[18] 
convergentes.
        Demonstratio       
[19]  Esto objectum abc. Superficies refringens sphae–
[20]  rica objectiva def. cujus centrum g. puncti
[21]  b. radius perpendicularis refractionis expers
[22]  beg. continuetur ultra g. Radius bd.
[23]  refractus in d. ad perpendicularem
in medium densius ex rariore
versus h.
[24]  incidat in h. in aliam superficiem sphaericam
[25]  hik. superficiei def. concentricam;
[26]  per quam rursus in medium rarius egredia–
[27]  tur. Ne igitur divergat radius bdh. ab
[28]  irrefracto beg. continuato; patet super–
[29]  ficiem hik. debere concavitatem obvertere
[30]  medio densiori. Ita radius bdh.
[31]  secabit radium beg. in l. Eodem modo radius
[32]  bf. refractus
ad
in medium densius
[33]  ad k. ex densiore refringetur ad l. Idemque
[34]  dicendum est de omnibus punctis superficiei def.
[35] 
aequidistantibus
distantibus
a puncto b. quantum ab eo
[36]  distat punctum d. Id est qui continentur cir–
[37]  cumferentia circuli in superficie sphaerica
[38]  cujus diameter est df.         Idem dicendum
[39]  de radiis ad. an. et omnibus aliis in plano
[40]  non designabilibus qui continentur circumfe–
[41]  rentia circuli in superficie sphaerica,
[42]  cujus diameter dn. Colligentur enim omnes in
[43]  puncto o.        
[44]  Observandum est nihil referre sive superficies
[45]  def. et hik. sint portiones ejusdem sphaerae,
[46]  sive sphaerarum concentricarum. Posse item
[47]  vel adhiberi vel corpus cylindricum
[48]  def. kih. contentum superficiebus sphaericis
[49]  def. hik. et
rectis
planis
dh. fk. vel sphae–
[50]  ram integram defpkih.        


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
editors deletion
insertion 1


back to index