| [ 1] | Problemata Hydrographica nova.
|
| [ 2] | (1) Pyxides Nauticas fabricare, ita grandes, ut ipsa minuta |
| [ 3] | secunda in iis possint distincte observari. |
| [ 4] | Hoc fiet, si acus stylus vel semidiameter pyxidis ab acu magnetica circumagendus sit |
| [ 5] | satis longus. Sed quanto erit longior, tanto erit gravior, ac proinde |
| [ 6] | difficilius ab acu circumagetur. Necesse est ergo rationem quandam |
| [ 7] | haberi fortificandi acum ut onus solito majus movere possit. |
| [ 8] | Quod fiet per problem. sequens. |
| [ 9] | (2) Acum nauticam quantum satis est fortificare |
| [10] | viribus ejus decuplicatis, imo, si opus, centuplicatis. Hoc fiet nova |
| [11] | quadam certa facilique ratione armandi hactenus non observata, multo minus adhibita. |
| [12] | Cujus usus magni ad rem nauticam momenti esse potest est, tum ad inclinationes, |
| [13] | tum ad declinationes exacte observandas.
|
| [14] | (3) Latitudinem loci seu Elevationem Poli sine coelo et stellis exacte |
| [15] | invenire. |
| [16] | Hoc fiet pyxide inclinatoria seu ad horizontem perpendiculari, eaque |
| [17] | satis grandi, ut ad minuta usque secunda subdividi possit per problem. 1. Ita |
| [18] | ex gradibus minutis secundisque inclinationis determinabuntur gradus minuta et secunda eleva– |
| [19] | tionis Poli. Sed quia proportio inclinationis et elevationis est difformis, |
| [20] | (nam v. g. observatum est elevationem Poli ut 30. habere inclinationem acus |
| [21] | ut 60. et elevationem Poli ut 35. habere inclinationem acus ut 63. etc.) |
| [22] | ideo opus est Globo Artificiali, qui si satis grandis, exacteque subdi– |
| [23] | visus sit et meridiano mobili exacte ad minuta usque secunda sub– |
| [24] | diviso instructus sit ; poterit sine ulla calculatione exacte ad usum |
| [25] | inveniri, quis gradus elevationis, quem det gradum inclinationis. |
| [26] | Haec pyxis inclinatoria dudum observata, hactenus ad perfectionem |
| [27] | deduci non potuit, quia ob debilitatem acuum stylum nimis longum ferentium pyxides satis grandes |
| [28] | satisque exacte subdivisae fieri non potuere. |
| [29] | (4) Cursum navis in globo artificiali exacte delineare, nulla alia coelesti |
| [30] | observatione adhibita Declinationibus tantum Magnetis subinde obser– |
| [31] | vatis. Quotiescunque cursus non fit in eodem praecise Parallelo.
|
| [32] | Cum detur Pyxide inclinatoria exacte subdivisa satisque grandi, detur minimum |
| [33] | de miliari in miliare inclinationis mutatio (minimum) inclinationis ac proinde mutatio |
| [34] |
Detur primum punctum discessus cognitum inque globo artificiali notatum esse
|


