[ 1]  Optici phaenomeni explicatio        
[ 2]  Si plures circuli aequales
[ 3]  ex diversis centris describan–
[ 4]  tur, quo majores erunt,
[ 5]  eo minus discrepabunt
[ 6]  ab unica figura circulari
[ 7] 
[ 8]  quia quo erunt radii eorum
[ 9]  majores distantia centrorum,
[10]  eo plures habebunt
circuli
partes
[11]  communes.        
[12]  Itaque tandem
[13]  ita augeri poterunt circuli,
[14]  ut sensibiliter desinant in unum
[15]  praesertim, si non tres tantum
[16]  adhibeantur, sed plures.        
[17]  Hinc fit ut radius solaris per fora–
[18]  men quodcunque transmissus quo
[19]  in majore a foramine distantia
[20]  plano ad ipsum radium recto
[21]  excipiatur, eo magis ad circulum
[22]  accedat. Quod experientia clarissi–
[23]  mum est, sed ratio non aeque obvia
[24]  pendet autem ex
[25]  posita paulo ante propositione
[26]  Geometrica. Cum enim radius solaris
[27]  per rimulas, vel hiatus inter arborum
[28]  folia transmissus in circulum efformatur,
[29]  id fit quia ipse sol circularis est,


all layers on
all layers off
last version
text replacement
insertion 1


back to index