[  1]  Machina Progressionum
[  2]  in qua motus tardissimus et celerrimus
[  3]  viresque maximae et minimae, quousque materia
[  4]  permittit, ostendi possunt.
[  6]  Sunto Trochleae quotcunque sibi aequales, magnitudinis datae; a. b. c. d. e. f.
[  7]  cuilibet earum praeter primam a. implantata sit alia Trochlea eminens
[  8]  concentrica g. h. i. k. l.
quae
cujus circumferentia
sit decima pars majoris. Conjugan–
[  9]  tur Trochleae chordis eum in modum, ut eadem chorda applicetur circum–
[ 10]  ferentiae praecedentis majoris a. et circumferentiae sequentis minoris g.
[ 11]  similiter b. et h. item c. et k. item e. et l. Haec jam constructio est.       
[ 12]  Motus celerrimus in hac Machina ita producetur.       
[ 13]  Circumage Trochleam majorem primam a. semel. Eodem tempore circuma–
[ 14]  getur trochlea minor g. decies, quare et
chorda
b. Ergo Trochlea
[ 15]  minor h. cum sua majore c. centies et i. cum sua majore d. millies,
[ 16]  et k. cum e. decies millies; et l. cum f. centies millies. Ergo quo tem–
[ 17]  pore Trochlea a. circumagitur semel, circumagetur Trochlea f. ei aequalis
[ 18]  centies millies. Pone circumactionem Trochleae a. esse celeritatis ordi–
[ 19]  nariae, erit circumactio Trochleae f. centies millies ordinaria major. Si
[ 20]  plures Trochleae esse supponantur erit motus millies millies. Idque continuari
[ 21]  potest, quousque Machinae sunt capaces.
Erit ergo Machina
Proportionum
Progressionum
ipsa Cochlea efficacior.
       
[ 22]  At Motus tardissimus fiet, inverso modo. Nimirum si circumagatur
[ 23]  Trochlea
ultima
f. semel, motu ordinario; eodem tempore Trochleae primae a. non nisi
[ 24]  pars centesima millesima circumagetur. Erit ergo motus ejus centies millies ordi–
[ 25]  nario tardio, tametsi continuus.       
[ 26]  Ergo vires quantaecunque minimae erunt, si applicentur Trochleae
[ 27]  primae, et vires quantulaecunque maximae erunt, si applicentur Trochleae
[ 28]  ultimae. Cum enim potentia fiat ex ductu gravitatis (alteriusve potentiae
[ 29]  absolutae) in celeritatem, manifestum est, id quod centies millies levius est
[ 30]  alio, posse ei aequiponderare, si grave Trochleae primae, leve ultimae applicetur.
[ 31]  Objectiones seu difficultates.
[ 32]  Objicietur Trochleam primam non nisi maxima difficultate circumactum iri. Po–
[ 33]  stremas enim etsi ex materia levissima supponerentur, millies, decies millies,
[ 34]  centies millies, amplius quam ante ponderaturas, et atomum quantulamcunque po–
[ 35]  stremae Trochleae impositam magni ponderis fore; ac proinde aerem ipsum
[ 36]  ejus motui fortissime obstiturum.        Responderi, potest, primo
[ 37]  hanc objectionem esse tantum contra motum celerrimum viresque Trochleae pri–
[ 38]  mae applicatas; non contra tardissimum viresque ultima appensas. Deinde
[ 39]  non desunt nobis vires maximae, si modo recte applicentur, quales sunt
[ 40]  pulveris Pyrii, Aerisque compressi aut distracti. Circumagatur ergo Tro–
[ 41]  chlea prima aliquousque, pulvere pyrio applicato; necesse erit, aut omnia rumpi,
[ 42]  aut ultimam eodem tempore centies millies circumagi. Si repetenda
[ 43]  saepius circumactio est, ac pulvis pyrius sumtuosior videtur; aere idem prope–
[ 44]  modum effici potest.       
[ 45]  Objicietur ergo potius omnia ruptum iri. Fateor, si nimium continuetur haec deca–
[ 46]  dica progressio: at stari potest intra mediocritatem, quousque scilicet Rotae chalybeae
[ 47]  fortissimae, et chordarum loco catenae ferreae, impetum perferre possunt. Ac
[ 48]  ne ob celeritatem motus chorda seu Catena Trochleam deserat, solaque moveatur,
[ 49]  impediri potest, si in Trochleae circumferentia sint eminentiolae sive dentes, an–
[ 50]  nulis catenae respondentes atque inter movendum interserti.
[ 51]  Usus Machinae Progressionum       
[ 52]  Hi sunt multi, eorumque nonnulli plane admirandi. (1) Motus tardissimi usus esse
potest
ad
[ 53]  construendum Motum quasi-perpetuum,
eumque nihilominus regularem,
quem naturalis causa
[ 54]  (ut Ventus)
suo
initio restituat, antequam totus decurrerit; de quo quia operae pretium vide–
[ 55]  tur, separatim dicam.        (2) Motus celerrimi usus esse potest ad novi generis Molen–
[ 56]  dina virium admirandarum construenda. Quae corpora crassa fortissime comminuant, quae
[ 57]  corpora durissima efficacissime, secent tornentve.
Applicari Balisticis ad corpora fortius projicienda (quod utile figuris conicis tornandis).
Quae idem intra nictum oculi millies agant
[ 58]  atque ita tantundem efficiant tem–
[ 59]  pore exiguo, quantum 100 aliae
[ 60]  machinae hominesve longo. Po–
[ 61]  terunt etiam hac machina Ex–
[ 62]  perimenta physica innumera
[ 63]  hactenus intentata suscipi;
[ 64]  sunt enim quidam innumerabilium
[ 65]  Experimentorum velut fontes, ut
[ 66]  Thermometrum sive Fluddi sive Dre–
[ 67]  belii; perspicilla sive Metii sive
[ 68]  Iohannidae;
[ 69]  Recipiens Gerickii; speculum
[ 70]  Villettae, quibus unis institui
[ 71]  possunt applicationes innumera–
[ 72]  biles; ita ausim dicere, hanc
[ 73] 
quoque
Machinam multorum Experimen–
[ 74]  torum parentem fore. Constat
[ 75]  enim omnes alterationes in na–
[ 76]  tura fieri motu quodam celerri–
[ 77]  mo insensibili. Quare dubium
[ 78]  nullum est Motu quoque celerrimo
[ 79]  sensibili nova phaenomena plurima
[ 80]  detectum iri. Constat motu produ–
[ 81]  ci calorem, apparebit ergo, quanto
[ 82]  motu, quis caloris gradus, in quae
[ 83]  corpora. An aquae, an aeri
ipse
ipsi
[ 84]  calor sensibilis imprimi hac ratio
[ 85]  ne possit. Tam an corpora possint
[ 86]  misceri, subigi, ad fermentation–
[ 87]  nem unionemque deduci; vicissim
[ 88]  an separari, influxum redigi
[ 89]  praecipitari. Compertum est pul–
[ 90]  verem plumbeum qui in Horologio
[ 91]  arenario assidue versato diu
[ 92]  mansit, alias plane a plumbo com–
[ 93]  muni qualitates acquisivisse, ac
[ 94]  difficulter fundi. Relatum
[ 95]  mihi est a celebri quodam Me–
[ 96]  dico, in Austria Graecum nescio
[ 97]  quem, auri bracteolas molae
[ 98]  exiguae versatili incredibilis velo–
[ 99]  citatis, imposuisse; aurum in mas–
[100]  sam quandam fluidam Mercu–
[101]  rio currenti similem abiisse, ac
[102]  demum continuato motu, in pul–
[103]  verem rubicundum concidisse.
[104]  Hujus narrationes etsi fidem
[105]  penes autorem esse velim,
[106]  constat tamen
corpora
motu
[107]  celerrimo quantum humanae
[108]  vires machinaeque assequi possunt,
[109]  magnas in corporibus mutatio–
[110]  nes productum iri.       
[111]  (3.) Motus celerrimi tardis–
[112]  simique simul, ut scilicet vires
[113]  celeriter onus tarde levetur;
[114]  usus erit ad maximas moles
[115]  elevandas, viribus minimis. Tarde
[116]  fateor. Sed hoc saepe nihil refert.
[117]  Si tamen celeritate opus est,
[118]  poterunt virium loco machinae
[119]  Aereae, aut pulvis pyrius, aut ani–
[120]  malia plura adhiberi. Quare non
[121]  dubitem maximas rupes ope instru–
[122]  menti hujus diffringi posse. Quo casu Ro–
[123]  tae dentatae omissis Trochleis, eadem pro–
[124]  portione sibi rectius inserentur.       


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
deletion 1
insertion 1
editor's change


back to index