[ 1]  Et de vi Elastica primum quia vicinissima, ob
[ 2]  pendentem ponderis ab attractione alti–
[ 3]  tudinem. Ergo pro folle ita diducto ut pos–
[ 4]  sit in eum attrahi aqua per siphonem, substi–
[ 5]  tue quodcunque Elasticum, ut follem clausum ta–
[ 6]  men diducendum, qui se restituet cum pote–
[ 7]  rit, laminam chalybeam, aliudque id genus.
[ 8]  Ac primum fac non nisi unum Elasticum didu–
[ 9]  cat, quantum potest, inde hoc firmato al–
[10]  terum, inde tertium, et sic quot lubet, firma–
[11]  to semper priore. Donec tandem cum satis
[12]  praestitum est omnia Elateria simul
liberata
agant
[13]  in diducens, atque ita praevaleant, seseque re–
[14]  stituant in eum statum, quo initio fuere,
[15]  seu in statum aequilibrii
inter se
cum didu–
[16]  cente. Et hoc fieri poterit sive diducens
[17]  sit pondus, sive Elasticum contrarium. Et ita
[18]  poterunt Horologia se restituentia porta–
[19]  tilia fieri meris Elateriis, non nisi com–
[20]  muni omnium Elateriorum fato moritura.
[21]  Cum Elateria tandem longo tempo–
[22]  rum tractu, multo nisu extinguantur. Sed
[23]  ut hoc praestetur imitanda est praecise
[24]  ratio praecedens, ablatis tantum siphonibus
[25]  et aqua. Necesse est autem ita fiat
[26]  applicatio ut diductum restitui non possit,
[27]  nisi diducente quoque in
eodem
eundem
statum
[28]  reducto.       


all layers on
all layers off
last version
text replacement
deletion 1
insertion 1
editor's change


back to index