[ 1]  proinde non fuisse opus follium multiplicatione. Utroque modo res
est ex
[ 2] 
exitum
infallibiliter nanciscitur. Sed si haec omnia ponantur irrita,
[ 3]  superest tamen quod decipere non potest. Pone enim pondere contrario ad de–
[ 4]  primendum opus esse, pone non plus aeris attrahere posse lignum in follem, quam
[ 5]  quantum in ipso est ac proinde levitatem fore parvam minoremque quam est pon–
[ 6]  deris deprimentis gravitas, necesse est tamen vinci pondus deprimens applicatis
[ 7]  viribus mechanicis, ut statera aut trochlea. Si Trochleam adhi–
[ 8]  beas poterit recta ascendere descendereque follis, et tamen elevare pondus.
[ 9]  Si contrapondio careri potest longe mirabilior erit illa rectilinea
[10]  ascensio et descensio, cujus causam nemo videt; nec nisi subtilissimo ratio–
[11]  cinio deprehendet, etsi omnia perviderit. Si hic casus sit possibilis ut aqua
[12]  ipsa seu aer resistat attractioni ultra quam est ligni capacitas, adhibenturque
[13]  folles multiplicati nihil necesse est multiplicari tubos, modo ex pleno jam folle
[14]  regressus in tubulum si impeditus, valvula quadam se claudente etc.       
[15]  Nota pro valvis et obicibus adhiberi
possunt
possent
duo plana levigata sibi
[16]  exacte imposita quae a se separantur inclinatione, aliter non maxima vi.
[17]  Nota posset etiam loco valvularum separatarum ita agi ut quilibet follis
[18]  tubum habeat diversum, quilibet autem tubus exeat in aeris, regionem
[19]  cum altero inconnexam, ut si aqua intercedente dividatur.
[20]  Esto follis a aquae superficies cd. Tubi duo e. f
[21]  separator ghi. Sed non puto aliquod profuturum. Quia liquido
[22]  aliquo connectuntur. Sed si non nisi duro, ut si claudantur valvis pressioni
[23]  resistet corporis durities, nec ab altero in alterum derivabitur. Nihil
[24]  ergo restat, quod putem propositioni objici posse, nisi valvas non adeo
[25]  exacte clausum iri. Sed puto ego clausuram etiam leve sufficere.
[26]  Et praeterea ut fiat exacta effici potest, si distrahatur intus paulum aer primi
[27]  follis continuata assurrectione, ita enim ipse spatio angustato seu contra–
[28]  cto rimas claudet. Et si intus obices sint duplicati. Aut si aliqua in obice
[29]  vis elastica, qua ipse se
cogat
ad rimas exacte claudendas expendat
. Aut
[30]  si tantum circumgyretur aliquid et infra hoc rursus aliquid etc. et sic quoties lubet,
[31]  et non possunt aperiri valvae toties multiplicatae nisi his omnibus ita sibi super–
[32]  impositis, ut correspondeant foramina. Et possunt haec duplicaturae sibi superpo–
[33]  sitae exacte levigatae esse ut distrahi a se non possint sed super se converti possint
[34]  ita nihil aeris per transibit, ut patet. Sed danda simul opera est ne nimio tem–
[35]  pore ad redaperiendum opus sit quod facile fieri potest ut exigua
permutatione
immutatione
[36] 
facile
redeat foramen subito. Si recta ascendat
leve
follis
. Non
[37]  opus erit vectis cujus crassities non nihil obstat. Etsi esset instar aciei cultri.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
deletion 1


back to index