[1] 
[ 1]  Instrumentum Longitudinum breviter tale esto: Fiat rotula
[ 2]  aus trat, illius pennae sint ex subtilissimo blech. Incurvato ali–
[ 3]  quantum, ut ventum scilicet aerem tanto melius sinu quasi velum exci–
[ 4]  piat. Haec rotula in capsam angustam collocetur, ita ut aer in ea
[ 5]  se diffundere non possit, et non plus spatii contineat fere, quam rota
[ 6]  occupat. Sit aditus aeri ab una et exitus ab altera directe opposita
[ 7]  parte, ita ut pennarum summitates sint in linea recta intus
[ 8]  initum et exitum. Porro qua aditus aeri esse debet, fit
exterius
tubus
[ 9] 
sinum extro versus
late expandens, interius in acumen desinens
[10]  multis modis flexum et incurvatum. Exitus sinum introrsus, acumen
[11]  extrorsum pandat, flexione illi non opus
nec
dummodo
sit, quod
[12]  a vento illabente pertegat. Esto etiam
ita
versum deorsum exe–
[13]  untis acumen, ut protectum nihil impediat exitum. Haec
[14]  capsula ponatur in loco aeri exposito, v. g. infigatur stylo, wie ein
[15]  wetterhahn. Porro Rotam axis, sed cum rota mobilis transeat, et
[16]  eam
affigat
in una parte capsulae incumbentem faciat
, sic
[17]  tamen ut motus circa axem maneat liber. Iste axis sit tenuissi–
[18]  ma acicula. Ea ex altera parte porrigatur extra capsulam
[19]  non incumbens, nisi in
altero
loco extra capsulam post alteram
[20]  rotam. Extra capsulam ergo similem prorsus rotam contineat,
[21]  sed quo levior sit, eo discrimine, quod pinnis tam grandibus
[22]  non opus, imo pro pinnis servent aciculae sibi conjuncte triquetri–
[23]  ce hac forma, eminentes △. Porro
illi rotae super incumbat
[24] 
illa rota sit inter duos parietes
, in altero averso axis ejus cum priore
[25]  communis, mobilis, sit firmatus, super Rotam hanc 2dam sit linea lon–
[26]  ga aus eisentrat, continuis sinulis similis et distantiae eminentias,
[27]  instar serrae, ut rota secunda. Haec linea praeterea habeat unam lon–
[28]  gam aciculam descendentem. Porro haec linea quovis quadrante
[29]  horae demittatur a portatoribus rigidis duobus, quorum lineae
[30]  rigidae incedant intra incisuras in pariete utroque, et de–
[31]  scendant infra rotam, et lineam serratam relinquant in
[32]  rota ab ea propellendam, postea tanto tempore, quanto sinet
[33] 
quatuor
quater
quadrans ibi relinquentes resurgant rursus et
[34]  reattollant. Post ultimum quadrantem
horae
, postquam resub–
[35]  lata fuerit linea serrata haec contingat. Sit in linea serrata
[36]  ea longa acus non firmata sed supra eam in alia
[37]  parallela linea aus trat simili simplice. Dum igitur pro–
[38]  pellitur a rota secunda linea serrata, propellitur simul et simplex
[39]  superius parallela, quippe quia acu connexae sunt.
[40]  Postquam vero a quadrante ultimo relevata sit
[41]  linea serrata (
nam
acicula cum ea non descendit) tunc
[42]  superius malleoli duo utrinque a latere utroque hypo–
[43]  mochlii (hypomochlium autem habebit foramen ut per
eam
id
[44]  libere transire
possit
, et sit tale ut ad mallei ictum cedat et ipsum,
[45]  et descendat aliquantulum) pulsent lineam simplicem,
[46]  et ita descendet acus, et pulsabit inferius chartam,
[47]  et ei foramen imprimet. Charta inferius subjecta sit
[48] 
loco
sed
sic ut sub rotam directe non veniat. Sit au–
[49]  tem
v. g.
der Ramen, darein der papyr komt compactus ex
[50]  aciculis ferreis, et latus septentrionale habent eminen–
[51]  tes plurimas aciculas omnes fortiter polomagnetis
[52]  versus arcton inclinaturo affrictas, oppositae oppo–
[53]  sito. De caetero latera quasi caudicata quatuor
[54]  circuitus linearum conjungantur similibus subtilissimis aciculis
[55]  cum fulcro cui incumbunt. Fulcrum sit acies similiter tenuis
[56]  wie im compas descendens inferius ita ut neque sursum neque
[57]  deorsum moveri, libere tamen circumagi possit. Quod
[58]  facile praestitu.
Ea ratione in
Jam in
4 angulis
[59]  des Ramens emineant sursum aciculae, his infigatur
[60]  charta firma, sed levis. Jam charta cum ramen semper
[61]  se collocabit in situm ad polos, quomodocunque
[62]  vertatur navis. Et ita impressione aciculae superioris
[63] 
et ea
progredientis
perfecte tum celeritas tum flexio
[64]  navis apparebit. Uno ergo nondum explicatum
[65]  horologium, quod quovis quadrante demittat et attollat
[66]  portatores et quavis hora malleolo percutiat
[67]  lineam simplicem. Quod cuivis artifici praestare
[68]  proclive. Debet vero qualibet septimana nova
[69]  charta attigi priore demta, et horologium re–
[70]  adduci
cum linea serrata
seu reconstitui.
Ita
Idque
ne tempore
[71]  minus congruo fiat, illud horologium simul horas sonet,
[72]  aut si non placet, saltem tempore decursus pro–
[73]  pe finem insolite strepat. Et
[74]  machina sit locata prope compas,
[75]  ne oblivione transmittatur.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
deletion 1
insertion 1
editor's change


back to index