[ 1] | in aere libero idem eventurum |
[ 2] | ecce aliud levem experimenti commutationem quae hoc |
[ 3] | quoque effugium praecludat. Scilicet fiat Experimentum |
[ 4] | Torricellianum in aere libero, at Tubus ipse extremitate |
[ 5] | A. intret in clausum. Ut prius Experimentum fiebat |
[ 6] | in aere libero clauso , Tubus intrabat in liberum. Imaginare |
[ 7] | Tibi in eadem fig. vas D. aliter locari in DD. ita ut |
[ 8] | Tubum AB. cum vase subjecto C. non includat, |
[ 9] | sed haec in aere libero relinquantur, nisi quod Tubus |
[10] | AB. extremitate A. intret in vas DD. ![]() |
[11] | Mercurio usque ad altitudinem residuam BE. et si placet a materiae tenuis in AE. residuae tensione suspenso aperiatur |
[12] | Epistomium prope A. ut Aer vasis DD. intret dividat |
[13] | sese inter vas DD. et spatium AE. et proinde vasis |
[14] | in AE. diminuetur, tanto magis quanto vas |
[15] | DD. est majus. Quia enim tota tensio in AE. distribuetur |
[16] | per totum spatium DD. et AE. simul, non potest non |
[17] | exigua pars tensionis spatio AE. obvenire. Quo facto |
[18] | necesse est, si verus est Funiculus, seu si Mercurius Tensione |
[19] | potius materiae tenuis tensae in AE. quam contrapondio |
[20] | massae aereae sustinetur; cessante nunc tensione ac |
[21] | nunc penitus diminuta, ac pene in nihilum redacta |
[22] | Mercurium BE. pene totum delabi in vas C. |
[23] | quodsi non fiet, demonstratum est Funiculum seu |
[24] | resistentiam materiae tenuis (aeris an alterius nihil refert) in Tubo relictae |
[25] | ad contra tensionem esse nullam suspensi Mercurii causam non esse . |
[26] | Idem ut confirmetur uberius, ac praeterea speciatim |
[27] | appareat an aer vim patiatur cum tenditur dilataturque |
[28] | an potius ipse dilatet sese, id est tensio seu dilatatio ipsi sit naturalis, seu an |
[29] | ipse dilatet sese quantum potest, ubi a nullo circumjecto |
[30] | premitur; Experimentum hoc instituatur: Esto Ampulla Follis |
[31] | cujus collum AC. non collo oblongo praedita aqua plena praeter partem |
[32] | colli quantamcunque ut AC. quae Tubi ita exacte |
[33] | et antliae vicem praestare possit. Esto paulo supra |
[34] | C. Epistomium D. quo aperto Embolus EF. collo AC. exacte |
[35] | quadrans immittatur in collum AC. |
[36] | non tamen usque ad C. ut relinquatur spatium aere |
[37] | plenum inter F. Embolum et C. aquam, in quod |
[38] | spatium etiam incidat Epistomium D. quod cum sit apertum |
[39] | aer ab embolo intrante pressus per Epistomium exibit. |
[40] | Nunc claudatur Epistomium Embolusque totis viribus, ex |
[41] | collo AF. extrahatur. Et ne follis contrahat sese, |
[42] | tabulaeque sibi accedant, obstaculo pessulove impediatur. |
[43] | Sentietur inter extrahendam resistentia ingens. |
[44] | Claudatur Tubus A. ne aer externus intret. Certum |
[45] | est si foramen G. aperiatur in Follis B. tabula quadam, |
[46] | futurum esse ut aqua subito assurgens repleat |
[47] | spatium CD. Item si foramine G. clauso manente, obstaculum Tabularum Follis appropinquationem ad se invicem impediens auferatur, follem subito se contracturum, quantum satis sit ut aer ex aqua ex eo in spatium CH. (aequale spatio AF.) ascendere aeremque CF. in maximam amplitudinem seu per totum collum diffusum in priorem dimensionem seu spatium AH. spatio CF. aequale, cogere possit. Id funiculi patroni fieri dicent, |
[48] | non Boylius aliique fieri dicent, |
[49] | a pressione Massae aereae in aquam follis B. aperti |
[50] | aut in totum follem clausum ab una tantum parte seu a latere G. |
[51] | non vero a latere F. exercitam. Funiculi defensores |
[52] | dicent tensionem materiae in aerem qui in spatio |
[53] | FC. residuus manserat ita fuisse tensum, ut coactus |
[54] | sit replere spatium, totum AC. hanc autem tensionem |
[55] | ei esse violentam, eumque conari se contrahere in priores |
[56] | dimensiones, ac per consequens attrahere aquam claudere |