[ 1] | descendentem non ultra descendere, quam Materiam |
[ 2] | subtilem, (sive aerem, sive aliud nescio quid) tendere |
[ 3] | seu dilatare possit. Eam enim ulteriori dilatationi |
[ 4] | reniti, ac proinde Mercurium amplius non descendere, |
[ 5] | at augeri descensum seu suspensionem esse eandem Tubo |
[ 6] | ab ultra imum proportione Tubi aucti, |
[ 7] | semper seu suspensionem ultra partem residuam et |
[ 8] | vel 30 pollices infimos Mercurii suspensi semper |
[ 9] | seu locum Mercurii nondum delapsi infimos 30 pollices |
[10] | continentem, post reliqui delapsum semper summos 30 |
[11] | Mercurii pollices retinere; quia |
[12] | si altior Tubus lapsus ac proinde major spatii relicti tensio, |
[13] | etiam fortius majus est pondus Mercurii tendentis seu dela– |
[14] | bentis, quod spatium lapsus impleverat. |
[15] | Haec sententia a multis cum plausu recepta est. Rationem |
[16] | enim reddere potest omnium plerorumque phaenomenorum, ut quod |
[17] | in alto monte montis vertice minor Baroscopii altitudo, |
[18] | quia non tantum aer intus tensus retinet, sed et |
[19] | aer in alto extrorsum tensior attrahit. Unde |
[20] | etiam ratio reddi posset cur in Recipiente |
[21] | Magdeburgico liquor plane descendat, quia aer ipse Recipientis |
[22] | quippe fortissime tensus extrahat.
Et quod Pascalio et Boylio et Pecqueto aliisque per Pulsionem haec explicantibus |
[23] | videtur dilatationem esse aeri naturalem, solam |
[24] | compressionem violentam; dilatatumque et ubi non |
[25] | comprimatur, ipsum sponte dilatare sese, ut vesica |
[26] | flaccida in montis verticem portata, aut in |
[27] | Recipientem exhaustum missa, ibique se inflante pateat; |
[28] | id Tensionis seu Attractionis Sectatores ita solvunt; non |
[29] | minus inflari rotundari vesicam, si extus ab omni parte aequaliter |
[30] | tendatur, quam si intus ab omni parte aequaliter prematur. Putant enim aerem summum quanto est altior tanto magis esse tensum. Uti scilicet funis in summo alligatus pondere sui ipsius distenditur. Nam et aerem summum velut alligatum, sibi imaginatur ne descendere possit, locum scilicet Vacuum alioquin relicturus.
|
[31] | Ad hanc controversiam quae magni in tota natura momenti |
[32] | est, dirimendam excogitavi Experimentum duplex , quod |
[33] | mihi demonstrandi vim habere videtur , ita ut, nunc |
[34] | auferatur vel minuatur in aere extra Tubum Torricellianum |
[35] | pressio, relicta intus tensione, nunc contra auferatur |
[36] | vel minuatur tensio in Tubo, relicta pressione extra |
[37] | Tubum. Eventaque observentur . Esto Tubus Torricellianus AB. Nam si pressione |
[38] | minuta nulla substituta tensione contraria, relicta. |
[39] | Esto Tubus Torricellianus AB. vas liquoris stagnantis ![]() |
[40] | ei subjectum C. totum inclusum vasi clauso |
[41] | aere pleno D. Aer Mercurio delapso ex A. |
[42] | in altitudinem ordinariam BE. introducatur per vim novus aer |
[43] | in vas D. ita ut aer in eo incipiat |
[44] | nonnihil esse compressus, constat altius solito assurgere |
[45] | Mercurium in Tubo Torricelliano verbi gratia in F. Haec con– |
[46] | tra aere sed nonnihil compresso pleno, ita ut D. aere pleno. Tubus A. promineat nonnihil ex vase D. commissuris tamen ubi exit ita munitis, ut aer externus intrare non possit. Et sit in A. Epistomium cujus ope Tubus AB. possit claudi et aperiri. Delabatur Mercurius ad altitudinem |
[47] | ordinariam BE. Quo facto ex sententia eorum |
[48] | qui Funiculum probant, Tensione materiae tenuis |
[49] | in spatio EA. remanentis, nec dilatationem majorem, ac proinde nec descensum ulteriorem |
[50] | ferentis suspendetur Mercurius in altitudine BE. |
[51] | Aperiatur ergo Epistomium in A. dabiturque aeri |
[52] | libero aditus, ac proinde aer in AE. tensus esse desinet. |
[53] | Eventus jam controversiae decisionem dabit, nam si |
[54] | Tensio Mercurium suspendit, cessante Tensione, Mercurius |
[55] | ex BE. in vas subjectum delabetur. Sin minus suspensus manebit , Funiculus sustineri non potest. Quod si ais |
[56] | delabi non posse quia aer subjectus in vase clauso D. delabente Mercurio ex tubo BE. in vas C. |
[57] | exitum non reperiat sed comprimi deberet, negas vero |