[1] 
[ 1]  Notandum ≺27.≻ illos pollices semper nihil agere (in aere clauso) residuum
[ 2]  agit in funiculum. Hinc si non satis forte sit suspensum manebit
[ 3]  ut si non sit aequale ipsi Tubo implendo. Hinc si aeris Elaterium
[ 4]  in summa deminuatur descendet. Hinc sequitur caetera omnia
[ 5]  ab aeris difformitate, hoc experimentum vero Torricellianum ab
[ 6]  ejus pondere oriri. Ecce ergo duo principia: aeris repugnantiam
[ 7]  ad occupationem loci minoris, et aeris repugnantiam
[ 8]  ad difformitatem. Ab illo Experimentum Torricellianum, ab hoc caetera omnia.
[ 9]  Nota aeris repugnantia ad difformitatem aequalis est
[10]  tum in exhausto tum in distento. In aere aperto coincidunt,
[11] 
repugnantia aeris
ad difformitatem et
compressionem
[12] 
repugnantia ejus ad elevationem vel compressionem
,
[13]  totus enim tunc aer una massa; et omnis in eo mutatio talis causat
[14]  difformitatem. Et ut res adhuc magis appareat ecce experi–
[15]  mentum novum. Mercurius in Tubo Torricelliano delapsus sit ad
[16]  altitudinem determinatam, introducatur in eundem in summo
[17]  alius Mercurius, is pendebit vel ex summitate vel in Tubo
[18]  libero spatio medio relicto inter ipsum et Mercurium
[19]  Torricellianum. Et cum hic Mercurius
etiam aere non purgatus
libere suspendatur
[20]  in aere cujus pressio nulla est, qui scilicet est ipsemet
[21]  dilatatus
, et contra
patet hic
nullam aliam rationem fingi
[22]  posse, quam repugnantiam aeris ad difformitatem
[23]  et mensurari potest quanta sit haec repugnantia, quae eadem
[24]  est in aere ordinario, et summe rarefacto, et summe
[25]  compresso, ut experientia demonstrari potest. Experimentum
[26]  hoc erit elegans,
aerem
tantundem descendere
[27] 
pondus
in Tubo summe compresso, et summe rarefacto si
[28]  tubus ejusmodi potest praelongus, poterunt diversi Mercurii
[29]  per intervalla in eo suspendi, quo nihil est admirabilius.
[30] 
Item in
An
aere libero quoque suspensio ob difformitatem a
[31]  gravitate diversa? Ita: cum Tubus scilicet Mercurio non
[32]  impletus. Ergo nec NB in aere libero coincidunt gravitas
[33]  massae aereae
aut in aere clauso ab ea orta compressio
et aeris repugnantia ad difformitatem.
[34]  Etsi gravitas massae aereae sit a repugnantia Mundi
[35]  generali ad disproportionalitatem, orta a circulatione universali.
[36]  Circa Antliam haec experimenta instituenda, primum Antlia
[37]  levetur Mercurius, quod fateor fieri necessario quamdiu
[38]  ponderis aeris, Mercurio praeponderat, necesse est enim alterutrum
[39]  levari
(comprimique,)
Mercurium aut aeris massam.
At ubi
[40] 
plus
Ergo
infallibiliter levabitur antlia Mercurius
ultra
[41] 
usque ad
27. pollices, seu ad altitudinem quam habet
[42]  in Tubo Torricelliano.
Ajo vero et ultra levatum iri
[43] 
Ubi vero Mercurius elevatus
massae aeris aequiponderat, jam
[44]  ob eam causam elevari amplius non poterit; necesse erit
[45]  ergo, continuatis viribus attrahentis si non ultra elevatur
[46]  Mercurius, embolum ab eo divelli, ac proinde esse quod
[47]  spatium intermedium impleat, ergo vel aerem intrare, aut
[48]  si inest distendi, aut si nec intrare possit nec insit ex
[49]  Mercurio subjecto produci, aut ex ipso Mercurio
[50]  subjecto substantiam quandam tendibilem elici necesse
[51]  est.
Nam et hoc rationis est ipsum Mercuri
[52] 
Nota si Mercurius
non elevatur ad consuetam alti–
[53]  tudinem, necesse est ipsummet aut aerem interjectum
[54]  ejus pondere fuisse tensum, quod si aere purgatus est, necesse
[55]  erit tendi ipsummet. Cujus rei experimentum capi potest, si
[56]  plus quam ante spatii occupat, si scilicet in
[57]  antlia pendulus est, aut si subjecto in vase
[58]  stagnans, videndum an aere hinc
[59]  admisso et ab altera parte ob
[60]  obstaculum descensu negato,
[61]  contrahat sese. Ponamus
[62]  vero quicquid ejus sit
[63]  separari tandem Embo–
[64]  lum a Mercurio,
[65]  ob substantiam ten–
[66]  dibilem interjectam,
[67]  poterit aliquando trahi antlia, sine elevatione
[68]  Mercurii, aut cum minore ejus elevatione quam
[69]  est ipsius antliae. At non in infinitum, ubi
[70]  primum enim materia
[71]  illa eousque tensa
[72]  fuerit ut ejus a repugnantia ad tendibilita–
[73]  tem ulteriorem gravitatem
aquae vincat
liquo–
[74] 
ris vincat
, liquor (ultra altitudinem a
[75]  contrapondio aeris determinatam) elevabitur
[76]  donec tantum ejus elevetur, ut rursus
contrapondios
[77] 
liquori
tendibilitati
sit praeponderaturus, sed credibilius
[78]  est, elevationem continuam sed pro tendibilitate
[79]  deminutam iri. Quod si relinquatur aer
[80]  sensibilis intra Embolum et Liquorem, liquor tardius
[81]  ascendet quam embolus, ob aeris tendibilitatem
[82]  non ergo ob solum massae aereae pondus, alioqui tam
[83]  cito quam embolus.         Instrumentum inclina–
[84]  tionum quo deter–
[85]  minari potest
[86]  quanta sit vis
[87]  ponderis in plano
[88]  inclinato,
sine
quantaque
ipsa inclinatio
[89]  si in Tubo utrinque clauso Mercurius sit pendulus
[90]  observeturque quousque
perveniat
ascendat
Horizontalis, quousque
[91]  perpendicularis descendat, spatium hoc dividetur in partes
[92]  quot volemus, hae partes, vim dabunt.        


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text layer 3
text replacement
deletion 1
insertion 1


back to index
Catalogue information