[ 1]  ac sese fortissime explicans, divulsioni laminarum, quippe
[ 2]  denuo compressurae resistit. Eadem causa est cur siphonis
[ 3]  ἑτερομήϰονς phaenomenon, quo aqua ex vase aliquo elicitur,
[ 4]  quamdiu crus siphonis extra aquam positum descendit infra aquae
[ 5]  superficiem,
in vacuo
quod
ab omnibus ad aeris gravitatem
[ 6] 
a nostri tempori philosophis ad columnae aereae pressionem
relatum
[ 7]  est, pendeat disjunctive sive a gravitate sive ab Elatere.
[ 8]  Nam si fit in aere libero gravitati columnae aereae debetur;
[ 9] 
quae tota
si fit
in aere clauso debetur ejus Elaterio
comprimi ultra renuentis
; si fit
[10]  in Recipiente exhausto, fit materiae residuae
[11]  Elaterio sese ob vicinorum corporum pressionem cessantem libere
[12]  explicantis. Prorsus quemadmodum constat
in eodem Recipiente
[13]  aerem in vesica quadam flaccida contentum expandere
[14]  sese et vesicam inflare, ubi primum ab aere circumjecto premi
[15]  desiit, quod fit quando aer circumjectus exhauritur, aut quando in mon–
[16]  tem excelsum ascenditur, ubi minor est aeris pressio.        
[17]  Ex his jam constat praeclara haec duo Experimenta novissime
[18]  ab Hugenio publicata (laminarum et siphonis iniquicruri
in Vacuo quod vocant seu Recipiente exausto
) nulla
[19]  alia causa indigere, quam Elaterio corporis
subtilis
aere communi subtilioris
residui,
[20]  in Recipiente,
quod nihil aliud esse videri,
[21] 
quam aerem attenuatum, postea dicam,
ab Elaterio aeris
[22]  nihil differente.        
[23] 
Ostendam aliquando fusius, quod obiter hoc loco monebo, ab eodem aeris
[24] 
omnia frigoris phaenomena rectissime derivari. Nam caloris
[25] 
vis aeris particulas
invicem separat ac
plurimum inter se
invicem
spatii relinquere cogit;
[26] 
hinc sequuntur duo, primum ut
aer totus
plus spatii
pars
massa quaedam
[27] 
aeris data, plus quam ante spatii occupet, quod non nisi invita
[28] 
columnae aereae incumbentis gravitate fieri potest; deinde ut
[29] 
exiguae aeris particulae et quasi bullae comprimantur: nam
[30] 
si columna renititur, necesse est
singulas
aeris particulas comprimi, ut
[31] 
calor inter eas spatium faciat; contra si earum particularum
[32] 
Elater compressioni renititur, necesse est columnam aeream atmo–
[33] 
sphaerae elevari: cum autem concurrant renisus uterque, tum
[34] 
Elaterii tum gravitatis; necesse est
in aere libero
effectum inter eos dividi, et
[35] 
partim comprimi aeris particulas, partim totam massam datam
[36] 
plus spatii occupare, seu columnam aerem incumbentem elevare.
[37] 
In aere vero vase quodam concluso, qui
[38] 
majus spatium utique occupare non potest, necesse est
[39] 
vel latera vasis, vel ipsas aeris particulas vel potius utrasque comprimi;
[40] 
Ostendam aliquando fusius ab eodem aeris Elaterio
omnia frigoris
[41] 
phaenomena posse manifestissime derivari. Nam
data
[42] 
aeris massa rarefacta plusque spatii occupans, necesse est atmosphaeram
[43] 
aut totam elevet in liquidum aethera, aut tantundem comprimat,
[44] 
quantum ipsa dilatatur; unde cum aer
nostri climatis
apud nos rarefit,
[45] 
apud alios, aut etiam in suprema regione comprimitur.        
[46] 
Resistit autem aer gravitate sua elevationi, Elaterio compressioni;
[47] 
quare ubi cessat vis dilatans restituit omnia in statum aequilibrii
[48] 
prioris, massamque aeris antea rarefactam quantum potest comprimit,
[49] 
id est fit frigus. Quoties aer vasi inclusus summe incalescit, necesse
[50] 
est vasis ipsius latera aut aperiri non nihil aut comprimi,
[51]  unde fit ut ampulla vitrea quae valde incaluit, frigidae
[52]  subito immersa rumpatur, quia ejus compressio subito laxatur, at
[53]  inaequaliter; hinc partes
quaedam
aliae
se dilatant, aliae nondum
[54]  sequi possunt unde ruptura: si ab omni latere aequaliter, licet
[55]  subito refrigeraretur, non facile rumperetur.        
[56]  Scio quosdam contra aeris gravitatem
ita
ratiocinatos
ex
ipsa
[57] 
phaenomeno
. Habent Thermometrum quod inversum vocant, quia
[58] 
aer in eo
aqua in eo
ascendit aereque altior est; ejus haec constructio
[59]  est.
Esto
Sumitur
Ampulla vitrea
aere semi
aqua semiplena
,
[60]  per orificium immittitur canna oblonga vitrea, in aquam
[61]  usque prope ad fundum pertingens. Orificium Ampullae
[62]  caemento conjungitur cannae, ne aer exspirare
[63]  possit, ita aer in ampulla dilatatus aquam ejusdem ampullae
[64]  deprimit, aqua depressa in
canalem ascendit
cannam supra apertam invita columnae aereae incumbentis gravitate


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 1.1
text layer 1.2
text layer 1.3
text layer 1.4
text layer 1.4.1
text layer 1.4.2
text layer 2
text layer 2.1
text layer 2.2
text replacement
deletion 1
insertion 1


back to index
Catalogue information