[ 1] 
An disploso plurimo pulvere musquetario per partes materia tandem
[ 2] 
vitrum sit impletura.
[ 3] 
        An disploso plurimo pulvere tormentario per partes, materia tandem vitrum
[ 4] 
sit impletura.
       
[ 5]  Barometrum non gravitatem aeris sed Elaterem et per consequens calorem et frigus mon–
[ 6]  strans si scilicet Barometrum sit clausum. Hac ratione sciemus non tantum
[ 7]  calorem et frigus sed generaliter quantum mutetur aeris Externi Elaterium quatenus
[ 8]  id per Tubos penetrare potest.       
[ 9]  Ratio capiendi exacte sine aere admixto materiam ex corporibus, combustione, fermentatione,
[10]  reactione etc. exhalantem, si exhalet in recipiente exhausto inde aperto
[11]  recipienti non aer sed liquor alius, usque si placet aere purgatus, nec se cum hoc vapore
[12]  confundens, ut Mercurius immittatur, qui hunc liquorem pondere suo in exiguum spa–
[13]  tium coget et fortasse in liquorem, si plurimus Mercurius superfundatur.
[14]  Habebimus quandam destillationem et condensationem sine calore et frigore.       
[15] 
Experiendum an Thermometrum
variet in summis montibus
[16]  a locis inferioribus, eodem tempore et quantum. Idem de locis subterraneis.       


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement


back to index