[ 1]  Novum elegansque experimentum hoc
[ 2]  institui potest, constat duas chordas
[ 3] 
unam alia tensa,
tendi
similiter tensas
[ 4]  ita comparatas esse, ut una tacta altera
[ 5]  etiam non tacta resonet. Id facile experi–
[ 6]  emur an ab aere pendeat
[ 7]  an non, si altera tacta, altera similiter
[ 8]  si non resonet, id enim audire non
[ 9]  poterimus, saltem tremat.       
[10]  Accendantur corpora combustibilia in
[11]  vacuo, speculo ardente, videndum an intus durare
[12]  diu ignis possit, item an sit locum
[13]  repleturus fumo seu aere ita ut aer externus tantum
[14]  postea irrumpendi conatum non habeat. Hoc experimento
[15]  discemus naturam effluviorum rerum combustibilium, et an ea recolligi
[16]  possint in aliam materiam combustibilem utique cum pura hic
[17]  sint seu aeri non confundantur.       
[18]  Experiendum quae figurae quibus gradibus facilius rumpantur,
[19]  item quae crassities, et cujus materiae. Inde rationes duci poterunt de
[20]  corporum soliditate.        An corpora in vacuo putrescant,
[21]  saltem per partes interiores. Et an vermes in vacuo nascantur.
[22]  Spiritus vini
vas
vitrum
quoddam replens, solo manuum calore rupturus ut mihi refert dominus
[23]  Dalancay dissiluitque in mille fragmina vitrum. Erat l'instrument pour niveller.
[24]  Ex eo tempore Hubin adhibet aquam secundam.       
[25]  Experimenta in Vacuo facienda: Thermometrum in eo suspendendum,
[26]  item Hygrometrum, ut appareat an siccitas et humiditas per ipsum
[27]  vitri corpus sentiantur, ac per consequens in solis vaporibus corporeis
[28]  non insint. An in Vacuo rumpatur lacryma vitri, et si non
[29]  rumpitur an statim aperto vase rumpatur. Si rumpitur in ipso
[30]  Vacuo, videndum an rumpatur in compresso an statim compresso vase
[31]  rumpatur.        Videndum an in vacuo liquores altius ascendant
[32]  in Tubum exiguum, et per consequens an contribuat aeris compressio.
[33]  Item an in vacuo quoque medium vasis aqua pleni sit altius extremo,
[34]  item alia a Rohaultio dicta. An in vacuo exerceatur succini
[35]  vis Electrica, qua corpora retinet. An alia sit refractio
[36]  radii in vacuo quam in pleno, et an refringatur
[37]  radius magis a perpendiculari, quam ante.
An in vacuo
Si
[38] 
vis Electrica exercetur in vacuo
, falsum erit quod dicebat Baconus
[39]  causam vis Electricae esse, quod corpora facilius corpori solidiori quam
[40]  aeri adhaereant, sin contra: verum
. Adde Baconi dictum
, in
Instauratione
[41] 
Magna seu novo organo
, ubi et addit ideo
laminam tenuissimam
bracteolas tenuissimas
aureas
[42]  digito quasi subito adhaerere, quod aerem magis fugiant. Experiendum
[43]  an Gerickianus Globus sulphureus exerceri possit in vacuo.       
[44]  Experiendum an pulvis pyrius tanta vi displodatur in vacuo, quam extra
[45]  ope speculi ardentis intus accendentis. Si tanta vi exploditur, non erit ejus vis ab
[46]  aere exhausto nisi ≺valde≻ sit. Tentandum postea an et in compresso aere.
[47]  Videndum et ≺an≻ ≺tanta≻
≺displosis≻


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text layer 3
text replacement


back to index