[ 1] | certis hominibus ad id constitutis sapores eorum |
[ 2] | quae ejiciuntur, sed inprimis sputorum |
[ 3] | ubi homo ipse exactissime attendere |
[ 4] | debet. Similiter ex saporelactis, sanguinis |
[ 5] | variis statibus ferri judicium potest. |
[ 6] | Quantitas indebita ut in Hydrope, et in |
[ 7] | sanguinis abundantia seu plethora. Locus |
[ 8] | indebitus in extravasatione, ut in pleurisi. |
[ 9] | Nota concurrunt saepe multa mala, seu |
[10] | alterum fit ex altero. v.g. ex alteratione |
[11] | motus, aut ex copia locoque alteratio. |
[12] |
In partibus solidis rursus aut solutio continui, |
[13] |
aut tensio compressioque nimia magnitudo |
[14] | vel parvitas, aut angustia, aut substantia |
[15] | nimis mollis, vel dura, vel spongiosa etc. aut |
[16] | tensa vel compressa, gravis aut levis, |
[17] | inde pus, resolutio, color, odor, |
[18] | sapor, heterogeneum interpositum. Inveniendi |
[19] | sunt modi quibus dignoscatur ubi haereat |
[20] | patientis malum. Saepe ei dicenti locum affe– |
[21] | ctum medici non credunt, sed eventu com– |
[22] | probatur sero veritas. Interdum tamen vicissim. |
[23] | Aegrotus locum doloris verum non indicat, |
[24] | est enim ut in visu et sono, ita in dolore |
[25] | quoque ac tactu quaedam deceptio, circa locum |
[26] | indicandum, sed fortasse haec quoque deceptio ut |
[27] | in visu et sono, ad rationes quasdam regulasque |
[28] | reduci potest, unde saepe optime conjici |
[29] |
possit de aegroti loco affecto. |
[30] | Imo ex ipsis illis dolorum reflexionibus ac |
[31] | collisionibus et sympathiis poterit colligi causa. |
[32] | Bellinini fallor incipit in re medica ma– |
[33] |
thematiζειν ![]() ![]() |
[34] | omnes. Colligendi ritus omnium populorum |
[35] | circa talia. |
[36] | Ex itinerariis colligendum quicquid ad rem |
[37] | medicam pertinet. |
[38] | Dantur quaedam minutiae observatu dignissimae, |
[39] | et quae hominem tota vita conservare possunt, v.g. |
[40] | scribere et legere stantem loco celso, contra, |
[41] | catharroscapitis, facilior motus, contra pleurisin |
[42] | offt pissen proservat a calculo. Offt und |
[43] | wenig auf einmahl essen und trincken. Schluß. |
[44] |
Truncke meiden. Ita Löwer in de Corde ![]() |
[45] | man solle nudare se nonnihil et refrigerare noctu |
[46] | surgendo ad exonerandam vesicam, corpus totum |
[47] | exercere. |
[48] | Primum consilium esse debet ut aliorum multorum |
[49] | consilia meditataque colligantur. Ita consilium meum erit |
[50] | genitor aliorum. Innumeri sunt qui talia optime |
[51] | possent, sed non admonentur ab aliis aut a se. |
L. Bellini, De respiratione, Eph. med. 2, 1671, >