[ 1]  certis hominibus ad id constitutis sapores eorum
[ 2]  quae ejiciuntur, sed inprimis sputorum
[ 3]  ubi homo ipse exactissime attendere
[ 4]  debet. Similiter ex saporelactis, sanguinis
[ 5]  variis statibus ferri judicium potest.       
[ 6]  Quantitas indebita ut in Hydrope, et in
[ 7]  sanguinis abundantia seu plethora. Locus
[ 8]  indebitus in extravasatione, ut in pleurisi.
[ 9]  Nota concurrunt saepe multa mala, seu
[10]  alterum fit ex altero. v.g. ex alteratione
[11]  motus, aut ex copia locoque alteratio.
[12]  In partibus solidis rursus aut
solutio continui,
[13] 
aut tensio compressioque
nimia magnitudo
[14]  vel parvitas, aut angustia, aut substantia
[15]  nimis mollis, vel dura, vel spongiosa etc. aut
[16]  tensa vel compressa, gravis aut levis,
[17]  inde pus, resolutio, color, odor,
[18]  sapor, heterogeneum interpositum. Inveniendi
[19]  sunt modi quibus dignoscatur ubi haereat
[20]  patientis malum. Saepe ei dicenti locum affe–
[21]  ctum medici non credunt, sed eventu com–
[22]  probatur sero veritas. Interdum tamen vicissim.
[23]  Aegrotus locum doloris verum non indicat,
[24]  est enim ut in visu et sono, ita in dolore
[25]  quoque ac tactu quaedam deceptio, circa locum
[26]  indicandum, sed fortasse haec quoque deceptio ut
[27]  in visu et sono, ad rationes quasdam regulasque
[28]  reduci potest, unde saepe optime conjici
[29]  possit de
aegroti
loco affecto.
[30]  Imo ex ipsis illis dolorum reflexionibus ac
[31]  collisionibus et sympathiis poterit colligi causa.
[32]  Bellinini fallor incipit in re medica ma–
[33]  thematiζειν ut et Stenonis, utinam
[34]  omnes. Colligendi ritus omnium populorum
[35]  circa talia.       
[36]  Ex itinerariis colligendum quicquid ad rem
[37]  medicam pertinet.       
[38]  Dantur quaedam minutiae observatu dignissimae,
[39]  et quae hominem tota vita conservare possunt, v.g.
[40]  scribere et legere stantem loco celso, contra,
[41]  catharroscapitis, facilior motus, contra pleurisin
[42]  offt pissen proservat a calculo. Offt und
[43]  wenig auf einmahl essen und trincken. Schluß.
[44]  Truncke meiden. Ita Löwer in de Corde
[45]  man solle nudare se nonnihil et refrigerare noctu
[46]  surgendo ad exonerandam vesicam, corpus totum
[47]  exercere.
Continue intermiscere friguscalori, auram frigidam captando. Omnia si possibile sit alternare.
       
[48]  Primum consilium esse debet ut aliorum multorum
[49]  consilia meditataque colligantur. Ita consilium meum erit
[50]  genitor aliorum. Innumeri sunt qui talia optime
[51]  possent, sed non admonentur ab aliis aut a se.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
insertion 1


back to index