[ 1]  in aqua sparsae collidantur, aut inter concussionem
[ 2]  rimas communicationis inveniant ad se colligendum
[ 3]  potest etiam ictus tubo impactus ex ipsis ejus
[ 4]  lateribus excutere aeris nonnihil unde bulla generetur.
[ 5]  Cur Experim. 3. spiritus vini
plus bullarum
promtius
[ 6] 
bullis
purgetur, alia quaestio est, caeterae Experim. 3.
[ 7]  circumstantiae ex dictis patent. Cur Experim. 4.
[ 8]  bulla resorbeatur, ubi primum ratio ejus exprimendae
[ 9]  cessavit per se patet. De Experimento 5. et 6.
[10]  duarum Tabularum politarum, Siphonis item
[11]  iniquicruri, jam dictum est, cur necessario in
[12]  Recipiente exhausto non minus evenerit.        
[13]  Nunc alia Experimenta proponam,
quae sententiam
[14] 
meam plane
quorum eventum
nova
nec hactenus
[15]  sumta, lucem tamen huic argumento insignem
[16]  ut spero allatura. Et primum modum generalem
[17]  proponam cujus ope Motus varii in Recipiente
[18]  Magdeburgico procurari possunt, ita ut eum
[19]  concuti, aut aperiri
, aut magnetem
necesse
non sit.
[20]  Cum aqua
liquorve alius
ex Tubo
ab.
in vas subjectum
c.
descendat
[21]  pro portione aeris, hinc fit ut vas
[22]  subjectum magis magisque impleatur, ac per consequens
[23]  corpus in eo natans assurgat. Potest autem
illidendo
[24] 
surgendo
alia corpora movere, aut suspensa Elateria
[25]  ponderave attactu liberare ad effectus varios a nobis designatos
[26]  producendos. Hoc jam ad effectum antliae in Recipiente
[27]  exhausto praestandum ita applicetur. Esto pondus e.
levi
[28]  corporis d. assurgentis attactu a fulcimento f. liberandum
[29]  hoc labendo embolum gh. antliae gi. extrahet, aquamque
aere scilicet purgatam
[30]  ex
hi.
gi.
in gh. attollet. Quod si fiet, ut ego quidem
[31]  futurum esse praedicere ausim, jam non erit dubitan–
[32]  dum, ab aeris pressione quae in Baroscopio sentitur
[33]  antliae effectum non pendere, quod
hactenus
tamen
[34]  non Pascalio tantum, sed et multis aliis nostri temporis
[35]  philosophis indubitatum videbatur. Cum enim
calculum
[36] 
aquae per antliam attollendae, cum
aquam per antliam elevabilem,
[37]  ejusdem circiter ponderis esse
cernerent
cum Mercurio
[38]  in Baroscopio suspenso;
assumta scilicet aequali
[39] 
Tuborum
seu quod idem est eam esse
circiter
rationem altitudinis
aquae in antlia
[40]  (32 pedum) ad altitudinem Mercurii (27 pollicum) in
[41]  Baroscopio quae est gravitatis Mercurii specificae
[42]  ad gravitatem aquae specificam id est circiter ut 14. ad 1.
[43]  Jam non dubitabant, ut Baroscopii, ita et antliae effectus
[44]  in aere exhausto vacuove cessaturos, in qua tamen re
[45]  eos opinio fefellit. Nam cum Sipho iniquicrurus (in quo
[46]  aqua cruris majoris emboli
liquidi proprio pondere
extracti loco haberi
[47]  potest ad aquam cruris majoris elevandam) effectum
[48]  suum in vacuo praestet,
idem
de antlia
seu embolo solido
non erit dubitandum.
[49]  Eodem modo fiat Experimentum, an tanto pondere opus
[50]  sit ad duas laminas divellendas
in vacuo
quanto opus est in pleno.
[51]  Suspendatur scilicet pondus e. dum attactu corporis d.
[52]  liberatum laminas l. m. divellat. Arbitror
in summa
discrimen
[53]  ad rem pertinens fore nullum, et quod futurum est ab alia fore
[54]  causa, ut quod pondus omne in vacuo plus ponderat quam in pleno, similibusque.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text layer 3
text replacement
deletion 1
insertion 1
editor's change


back to index