[ 1] | Ex eo Restant ex effectibus fugae Vacui ascriptis |
[ 2] | initio enumeratis suspensio aquae in vase unius |
[ 3] | tantum aperturae, difficultas in embolo, ex tubo ab |
[ 4] | opposito latere clauso, extrahendo, aut in folle |
[ 5] | clauso diducendo; ac denique liquoris per |
[ 6] | antliam elevatio. Haec omnia ego assero quemadmo– |
[ 7] | dum laminarum cohaerentium |
[ 8] | Siphonisque aequicruri phaenomenon, non a sola aeris |
[ 9] | pressione non pendere, non magis quam a Fuga Vacui |
[ 10] | veteribus decantata, sed veram horum omnium effe– |
[ 11] | ctuum rationem esse Repugnantiam naturae contra |
[ 12] | difformitatem, qua scilicet ferre nisi per vim, non potest ut in |
[ 13] | loco aliquo plus sit materiae subtilioris, aut crassioris quam |
[ 14] | in caeteris circumjacentibus. Quod a circulatione |
[ 15] | Aetheris universali per difformitatem turbata oriri, et hinc Gravitatis Elateriique |
[ 16] | causas, et omnem omnino conatum ad aequilibrium |
[ 17] | pendere, in Hypothesi a me aliquando publicata satis |
[ 18] | opinor clare ostensum est. ![]() ostendi illud quoque |
[ 19] | illud quoque annotatum est |
[ 20] | annotavi , quicquid denique de Gravitate aut Elaterio |
[ 21] | aeris dicamus aut experiamur, necessario eundum esse |
[ 22] | ad causam altiorem ipsius Gravitatis Elateriique in universum, |
[ 23] | Gravitati Aeris soli ex iis cujus ea quam in aere sentimus |
[ 24] | non nisi consequentia est. Ex his igitur phaenomenis |
[ 25] | quae nunc communiter Aeris gravitati |
[ 26] | ascribuntur, solum ei integre |
[ 27] | deberi puto, et praeterea aliud sed quod ei hactenus |
[ 28] | quantum meminerim ascriptum non est, |
[ 29] | scilicet omnem frigoris sensum tale frigus scilicet aeris ubi |
[ 30] | fateor clarissimum Petitum nuper docuisse, |
[ 31] | et recte frigus ab aere esse refrigerationem, ubi scilicet a sole igneve a calore |
[ 32] | rarefieri desiit. Cum enim aer |
[ 33] | corporibus nostro circumjacens calore rarefit, etiam |
[ 34] | corporum ipsorum aer evocatur, etiamsi enim ipse non rarefiat a circumjacente, rarefacit tamen ipse sese. |
[ 35] | Hinc in nobis caloris sensus, in aliis corporibus maturatio |
[ 36] | putredo, aliique effectus. Ut enim aer in vesica flaccida |
[ 37] | in Vacuo Magdeburgico dilatatur, ubi ita necesse est |
[ 38] | aerem corporum sanguini eorum succisve per infinitas |
[ 39] | bullas inclusum, Elaterio proprio se dilatare, ubi |
[ 40] | ab aere circumjacente quippe a calore dilatato, comprimi |
[ 41] | desiit. Hinc apertura pororum, et sanguinis |
[ 42] | ebullitio, et spirituum evocatio, et sensus caloris |
[ 43] | blandus, aut dolor intolerabilis. Ut enim vesica in Vacuo |
[ 44] | Magdeburgico mediocri Recipientis evacuatione |
[ 45] | inflatur, at nimia rumpi potest, ita nimia rarefactio |
[ 46] | aeris circumjacentis dat nostro nimiam se tendendi ac denique claustra perrumpendi libertatem, unde dolor. |
[ 47] | Nec puto Contra ubi cessat calor aerem dilatans, |
[ 48] | aer ipse proprio totius massae pondere comprimitur in |
[ 49] | statum priorem, unde sequitur: calorem esse natu |
[ 50] | hinc corpora quoque et aut potius inclusus ipsis aer denique denuo |
[ 51] | comprimuntur; nam revera nihil pene nisi aliud quam inclusus corporibus |
[ 52] | aer comprimitur; constat enim aquam ipsam et adhuc magis |
[ 53] | terram nullius pene rarefacti compressionis vix esse capaces |
[ 54] | nisi quatenus ipsis inest aer. Unde tentari vellem hoc Experimentum ![]() |
[ 55] | quatenus aqua aere purgata geletur, quod discere poterimus |
[ 56] | si maximi frigoris tempore aquam in Recipiente Magdeburgico exhausto aliquandiu relinquamus. |
[ 57] | Ergo in nobis quoque aliisque corporibus nihil aliud a |
[ 58] | frigore quam aer inclusus, comprimetur. Ex his colligo |
[ 59] | Calorem esse naturalem singulis aeris partibus |
[ 60] | sibi relictis, Frigus vero esse naturale massae |
[ 61] | aereae sibi relictae, versus fundum; aerem enim |
[ 62] | illic positum a massa superincumbente com– |
[ 63] | primi; a se ipso autem alias proprio Elaterio di– |
[ 64] | latari necesse est. Unde patet quo sensu |
[ 65] | aer primum frigidum appellari possit. Patet |
[ 66] | etiam cur corpora omnia |
[ 67] | pressa angustorumque pororum |
[ 68] | sint contactu frigida, |
[ 69] | quia aer in |
[ 70] | his angustiis |
[ 71] | minus liber |
[ 72] | magisque pressus est; |
[ 73] | quemadmodum venti in angiportibus |
[ 74] | sunt frigidiusculi; et aqua in recessibus |
[ 75] | angustis, sinubusque exiguis minus agitata, |
[ 76] | et aer ipse frigidior in recessibus um– |
[ 77] | brosis. |
[ 78] |
Quod attinet vero effectus reliquos soli aeris pressioni |
[ 79] | vulgo communiter nostro tempore sed non recte ascriptos, qui scilicet |
[ 80] | post remotas praeter tractatos jam duos |
[ 81] | Laminarum cohaesionem, et Siphonem iniquicrurum politarum, et Siphonis |
[ 82] | iniquicruri ; ajo de caeteris |
[ 83] | idem esse judicandum, aeris com– |
[ 84] | pressionem conferremultum , sed |
[ 85] | non esse causam solam . Ac primum |
[ 86] | quod attinet liquoris |
[ 87] | aut alterius corporis gravis (ut emboli |
[ 88] | exacte intrantis) in vase clauso |
[ 89] | unius tantum aperturae suspensionem |
[ 90] | hanc certum est itidem in Vacuo |
[ 91] | Magdeburgico evenire, quando |
[ 92] | scilicet liquor est ab aere pur– |
[ 93] | gatus . Imo amplius accidit , ut ab |
[ 94] | Hugenio primum observatum |
[ 95] | est, ![]() |
[ 96] | evenire Mercurio ab aere purgato |
[ 97] | in Tubo Torricelliano seu Baroscopio ut plane |
[ 98] | non descenderit, etsi in 75 pollicum altitudine |
[ 99] | experimentum sit captum, ![]() |
[100] | aut (30) pollicum altitudine tantum suspen– |
[101] | datur in aere ordinario, et in Vacuo , ex nulla . Ratio diversitatis inter aerem liquorem aere purga– |
[102] | tum et non purgatum facilis captu est. Liquor |
[103] | enim aerem quem continet |
[104] | gravitate sua exprimit, |
[105] | et locum quem descensu |
[106] | suo relicturus est implere cogit, |
[107] | et si in statu naturali ad implendum |
[108] | non sufficit, dilatat eum ac rarefa– |
[109] | cit, prorsus ut funis pondere appenso |
[110] | diducitur ut adeo hic demum locum habeat |
[111] | quiddam Fancisci Lini funiculo simile |
[112] | ad locum quem descensu suo relicturus est implendum. |
[113] | Et quia aer tendi seu dilatari potest, hinc |
[114] | bulla etiam exigua Tubum implere potest |
[115] | unde Liquori descensus permittitur. |
Vgl.: G. W. Leibniz, Hypothesis physica nova, Mainz 1671, § 27 (LSB VI, 2, N. 40 § 27).