[ 1]  mensium similem esse rationem quia luna ad
[ 2]  easdem semper fixas eodem modo redit.        
[ 3]  Ad hoc institutum tabulae peculiares usui
[ 4]  nautico accomodatae fieri possunt quae mon–
[ 5]  strent, qua mensis lunaris, non tantum die
[ 6]  horaque lunari, sed et minuto minimum
[ 7]  primo, quis sit locus lunae in sphaera fixarum.
[ 8]  Ad eandem rem machina fieri, vel potius ad
[ 9]  sphaeram nostram artificialem, eo quo supra dixi
[10]  modo dispositam, accomodari potest, in qua
[11]  Luna artificialis Zodiacum sphaerae suo modo
[12]  percurrens, sphaera ipsa interim suo motu pro–
[13]  prio revoluta, monstrabit, et (modo sphaera ipsa
[14]  satis ampla sit), ad minuta prima usque
definiet
, si
[15]  volumus, quo minuto primo, quo in loco coeli
[16]  versetur Luna. Nec opus est machinam
[17]  istam in Navi esse, sufficeret eum, qui primus
[18]  tabulam ejusmodi locorum Lunae, sine calculi
[19]  molestia de novo condere, aut tabulas ab
[20]  aliis conditas examinare vellet, talem machi–
[21]  nam ante oculos habere, et quidquid in ea
[22]  de minuto in minutum observat in tabulam
[23]  referre suspenso cum volet et postea rursus
[24]  cum volet liberato motu machinae, prout
[25]  ei otium ad eam rem
observandam
erit, aut non erit.
[26]  Idque exactissime poterit haberi, si machina
[27]  in loco stabili posita, pendulo animetur.
[28]  Imo nec homine opus erit machinam
[29]  continuo observante: fieri enim poterit,
[30]  ut ipsamet Luna artificialis punctis qui–
[31]  busdam coloratis quolibet minuto
impressis
, locum
[32]  suum in sphaera artificiali monstret.        
[33]  Qua tabulas astronomicas condendi aut
[34]  examinandi ratione sane nova et satis
[35]  ad usum Geographicum accurata, nihil facile
[36]  elegantius jucundiusque fingi potest.        
[37]  Ex his intelligi potest non in Luna tantum
[38]  sed et in omnibus Planetis aliis idem esse


all layers on
all layers off
last version
text replacement
insertion 1


back to index