[ 1]  oriretur; ideo supputata lunae parallaxi corri–
[ 2]  gendus est ejus locus, indagandumque quo in loco
[ 3]  sit nunc apparitura, si ex ipso terrae centro vel
[ 4]  alio loco cui verticalis est, spectetur. Parallaxis
[ 5]  autem seu error tanto major est, quanto major
[ 6]  obliquitas anguli quem facit ad horizontem,
[ 7]  seu quanto minor elevatio. Sed correctio
[ 8]  hujus erroris est in potestate, tum quia anguli
[ 9]  obliquitas observatione data est, tum quia altitu–
[10]  dinem Lunae, et semidiametrum terrae satis explora–
[11]  ta habemus. Esto Horizon loci
acb
ad cujus
[12]  centrum
c
radius lunae
cd
facit angulum
[13]  observatione cognitum
dcb
. Esto centrum
[14]  terrae
e
ducaturque linea a centro terrae ad Lunam
[15] 
ed
. Constat in Triangulo
dec
cognitum esse
[16]  angulum
unum
dce
compositum ex angulo cognito
[17] 
dcb
et recto
bce
et
cognita esse
latera
duo
:
ec
semidiame–
[18]  trum terrae, et
ed
distantiam Lunae a centro
[19]  terrae. Ergo per canones trigonometricos
[20]  etiam
unum
residuum latus
cd
et
duo
residui anguli
[21] 
cde
et
ced
cognoscentur, et cognito angulo
ced
[22]  cognoscetur arcus
cf
in terra et ei
[23]  respondens
magno in circulo
in circulo magno
sphaerae coelestis
[24]  arcus
gh
ex centro terrae
e
et Zenith loci
[25] 
g
in sphaera coelesti sumpto descriptus, (ac proinde
[26]  portio cujusdam verticalis loci)
etsi
et, si
continuetur,
[27]  per locum Lunae incorrectum
i
in eadem
[28]  sphaera assumptum transiens. Unde intelli–
[29]  gitur,
h
esse in sphaera coelesti locum Lunae
[30]  verum. Hinc Tabulae construi poterunt,
[31]  quibus data Lunae obliquitate seu elevatione
super horizontem
,
[32]  quantitas parallaxeos sine calculo inveniatur.
[33]  Idem Mechanice, sine tabula et calculo, instrumento
[34]  apto, poterit praestari. Habemus ergo veram Lunae
[35]  latitudinem hac observatione inventam, et
[36]  in sphaera artificiali notandam.        
[37]  Ego vero hoc amplius ajo ex eadem observatione
[38]  Tempus praesens Mundi elici posse.        


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
insertion 1


back to index