[ 1]  reperiatur difficile est, cum etiam in nocte sere–
[ 2]  na aut coelo sereno, multa sint momenta aut
[ 3]  puncta non serena, et inter ea facile hoc quoque.
[ 4]  Contra in multis noctibus non serenis, aliquot sal–
[ 5]  tem momenta temporis aut loca coeli serena
[ 6]  sunt, quod in nostra methodo sufficit.        
[ 7]  Solutio haec est: in sphaera artificiali
[ 8]  qualem supra descripsi, polus ad datam (
in horizonte
loci navis)
[ 9]  elevationem erigatur; stellae quoque observatae
[10]  ea supra horizontem loci, quae observatione com–
[11]  perta est, elevatio in eadem sphaera detur.
[12]  Observetur jam lunae non altitudo tantum
[13]  seu elevatio super horizontem, in instrumen–
[14]  to ad horizontem perpendiculari: Sed et eadem
[15]  opera differentia seu declinatio plagae Lunae
[16]  a plaga stellae dictae; in horizonte vel instru–
[17]  mento graduum, ut circulo, aut semicirculo,
[18]  aut quadrante etc. ad horizontem parallelo,
[19]  seu ut appareat quoad ejus fieri praecise potest
[20]  quem planum Lunae per centrum, Horizon–
[21]  tis ad angulos
rectos
transiens, ad planum stellae
[22]  eodem modo transiens angulum faciat.        
[23]  Tametsi enim id planum stellae sit verticale,
[24]  seu transeat per centrum telluris, at planum
[25]  lunae non sit verticale, cum productum
[26]  non transeat per centrum terrae, nisi Luna
[27]  sit loco verticalis; quia stella parallaxi caret,
[28]  luna vero habet parallaxin; nihilominus ta–
[29]  men postea per parallaxeos supputationem,
[30]  errorem corrigendum esse dicemus. Quo
[31]  facto Luna in sphaera artificiali eo in loco
[32]  notetur, ubi tum, supra horizontem eleva–
[33]  tionem, tum a stella declinationem habet
[34]  datam, qui locus propterea eo ipso fit de–
[35]  terminatus, ac proinde habetur lunae latitudo.        
[36]  Sed quia Parallaxis lunae turbat,
[37]  et facit ut locus in sphaera primi mobilis ei non
[38]  debeat assignari, qui observatione deprehenditur
[39]  (nisi
luna
sit
loco
verticalis, ubi parallaxi caret) quia
[40]  ex alio loco spectanti alia loci determinatio


all layers on
all layers off
last version
text replacement
insertion 1


back to index