[ 1]  Sed cum eorum omnium quae hactenus dicta sunt
[ 2]  ad Longitudines applicatio ex horologio exacto supposito
[ 3]  pendeat: Et vero supersint quaedam circa usum pen–
[ 4]  duli in mari difficultates; operae pretium est exponi
[ 5]  rationem novam, qua defectus Horologii ejusmodi
[ 6]  accurati, de tempore in tempus suppleri possit, in–
[ 7]  venirique quae nunc sit hora, aut quod horae (a revo–
[ 8]  lutione primi mobilis aestimatae) minutum in loco
[ 9]  cognitae longitudinis, seu in universum in mundo.
[10]  Nam invenire quae sit hora loci dati v. g. si in
[11]  eo sit meridies, nec nosse tamen loci longitudinem
[12]  usum habet nullum, non enim ideo cognoscetur hora
[13]  universalis in mundo, quia nec ejus loci situs in
[14]  mundo plene cognitus est. Quanquam ergo, horo–
[15]  logio exacto deficiente, inventio horae universa–
[16]  lis inventionem longitudinum supponere videatur,
[17]  venit tamen mihi in mentem haec, quam nunc
[18]  exponam ratio, quae nec longitudine loci praesentis
[19]  praecognita, nec horologio exacto (in loco cognitae
[20]  longitudinis, in hora minutove debito
primum
constitu–
[21]  to, et hactenus currente) indigeat, etsi non semper
[22]  possit adhiberi, quod nec necesse est
[23] 
dummodo, ut dixi, de tempore in tempus usurpetur, ut, exempli causa de mense in mensem. intermedium enim tempus horologio aliquo vulgari arenario, cujus etiam in navibus usus esse solet (praesertim si certa quadam ratione emendentur) sic satis accurate scietur, nec paucis diebus error adeo grandis intervenire potest, praesertim si horologia plura
eorundem et
plurium generum inter se conferantur. Ut taceam spem esse Horologia Elastica a jactatione navis independentia, sic satis accurata, diligentia adhibita, construendi
.        
[24]  Problema ita concipitur: Data per obser–
[25]  vationem unicam, seu eodem tempore factam
[26]  in loco incognitae longitudinis saltem latitu–
[27]  dine loci seu elevatione poli, ac praeterea
[28]  elevatione lunae et cujusdam alterius fixae super
[29]  horizontem loci dati; invenire tempus universale,
[30]  a primi mobilis revolutione pendens, seu loci
[31]  cognitae longitudinis, et per consequens ope
[32]  problematis praecedentis, invenire longitudi–
[33]  nem loci dati; seu latitudine jam praecognita,
[34]  locum navis verum.        
[35]  Hoc problema solvi potest, quoties simul
[36]  et Polus, et Luna, et alia quaedam fixa cognita
[37]  non nimis Polo vicina, videri possunt. Quod
[38]  certe frequentissime continget. Cum contra
[39]  ii qui observationes suas sideri in meridiano
[40]  existenti, aliisque definitis circumstantiis alligare
[41]  coguntur, raro occasionem observandi repe–
[42]  riant. Ut enim definitum aliquod mo–
[43]  mentum noctis, aut spatium coeli serenum


all layers on
all layers off
last version
text replacement
insertion 1
insertion 1.1


back to index