[ 1]  puncti Telluris latitudinis datae, dabitur ergo
[ 2]  puncti longitudo; ac proinde, data jam ante
[ 3]  latitudine, dabitur ipse puncti locus praecise.
[ 4]  Hoc fieri potest tum per instrumentum Mecha–
[ 5]  nice, tum per calculum Geometrice.         Instru–
[ 6]  mentum nullum aptius reperio ipsa sphaera
[ 7]  artificiali, novo quodam more, nunc explicando
[ 8]  recte instructa, satisque ampla ad accuratas
[ 9]  circulorum subdivisiones habendas. In hac sphaera
[10]  elevetur Polus supra horizontem immobilem
[11]  artificialem quemadmodum postulat latitudo
[12]  cognita puncti in quo est navis; quo facto globus
[13]  ita circumagatur ut sidus observatum tot gra–
[14]  dibus minutisve distet a meridiano, horizonteque
[15]  artificiali loci navis, quot monstrat sideris ejusdem
[16]  elevatio super horizontem loci navis naturalem
[17]  paulo ante observata
, quod fiet
, et quidem versus eandem plagam
. Et quia distantia puncti cujusdam a linea quadam semper tanta est, quanta est perpendicularis a puncto ad lineam ducta. Ideo circumactio debita fiet
applicato ad sphaeram, ex horizonte, arcu quodam 90. grad. circuli ipsi sphaerae artificiali congruentis, qua et vulgo in sphaeris artificialibus utimur (supplendorum circulorum magnorum alioquin in sphaera ubique ducendorum, sumendarumque inter duo sphaerae puncta distantiarum causa) eoque arcu ita applicato ut ad horizontem angulum faciat rectum, seu ut portionem
seu Quadrantem
repraesentet cujusdam verticalis. Quo facto sphaera
super polum
circa axem suum
eousque circumagatur, et arcus iste super horizonte eousque retento situ orthogonali moveatur, seu varie disponatur, donec sidus observatum praecise incidat in eum numerum graduum minutorumque in hoc arcu inde ab horizonte computatorum, quem observata sideris elevatio super horizontem loci dedit. Quae circumactio seu sideris arcusque dicti applicatio nullo
statim negotio ad primos obtutus
negotio ad primos statim obtutus
fiet: dummodo opera detur, ut situs arcus dicti ad horizontem sit orthogonalis, quod fieri secure poterit hac industria si crenae
cuidam
ipsi horizontis margini impressae quadrare possit, ut in ea constanter; dum nobis rursus eximere lubeat, circumagatur.
       
[18]  Habemus ergo primum mobile artificiale
[19]  ita constitutum in sphaera artificiali in respectu
[20]  ad horizontem ejus, meridianumque, qui meridia–
[21]  num loci repraesentat, uti primum mobile verum
[22]  constitutum est in respectu ad horizontem, meri–
[23]  dianumque loci navis. Sed quia de loco navis
[24]  nihil nisi latitudo nobis explorata est, seu dis–
[25]  tantia a polo immobili, non vero distantia
[26]  a meridiano primo in terra immobili suppo–
[27]  sito. Ideo coelum quidem sed nondum terram
[28]  in globo artificiali recte, et ad loci navis nor–
[29]  mam, disposita, habemus.        
[30]  Ut ergo inveniatur etiam longitudo, adhiben–
[31]  dum est quiddam repraesentans terram, sed quia
[32]  globus artificialis non potest commode fieri
[33]  perspicuus, nec proinde terra in ejus centro
[34]  locari, sufficiet unum terrae circulum, nimi–
[35]  rum meridianum primum adhiberi, utcunque
[36]  eum assumere lubuerit, dummodo constet
[37]  per quam terrae regionem transeat, etsi
[38]  utile foret unum eundemque constanter ab


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text layer 3
text replacement
insertion 1
insertion 1.1


back to index