[ 1] | in Austris certo et infaillibiliter nisi vibrata |
[ 2] | fuerint, se disponent, quod de lateribus quibusdam |
[ 3] | ferrugineis certo quoque mihi fieri mihi constat. |
[ 4] | Et Ferrum quod longo tempore perpendicula– |
[ 5] | rem situm habuit inferiore parte boream |
[ 6] | superiore austrum petit, et pars inferior |
[ 7] | versorii partem australem, altera borealem |
[ 8] | trahit. Haec Kircherus ubi experi– |
[ 9] | mento dignum, an etiam habeant declinationem. |
[10] | Item experimentandum an si ex terrellae meridianus |
[11] | juxta Grandamicum inveniatur, et caetera abundantur |
[12] | retento solo orbe meridiani, vel etiam solo ejus |
[13] | diametro in acus formam ruditer redacto, |
[14] | eadem maneat versus polos perfecta directio |
[15] | ego puto omnino nullam fore, sed tamen res experimento digna |
[16] | si inclinaret, sublata esset omnis de terrellae libratione dif– |
[17] | ficultas. Sed ut dixi non puto ob Analysin 12. ![]() |
[18] | Kircheri d. l. quod partes polares in toto sint |
[19] | fortiores aequinoctialibus, sed non separatae. Sed |
[20] | haec forte de attractione intellexit, non de ver– |
[21] | ticitate. Libratio in aqua non est constans, |
[22] | quia aqua tandem suber penetrante globus |
[23] | subsidit. Idem Kircherus haec habet: |
[24] | Ferrum oblongum AB hactenus non magne– |
[25] | ticum si applicetur versorio librato in |
[26] | puncto A rapietur borea sic ut A si ex |
[27] | loco superiore trahet rapiet partem Boream acus. |
[28] | Si vero applicetur eodem puncto a sursum |
[29] | verso trahet partem australem lib.1 |
[30] | parte 2. prop. 1. Experimento 1. ![]() |
[31] | rursus de verticitate instrumentorum igniariorum |
[32] | confirmat, aitque nihil esse eo genere tritius. |
[33] | Cum non solum ferrum ad magnetem, sed |
[34] | et magnes ad ferrum rapiatur, satius est aenea fila |
[35] | esse, quibus tabula designatoria sustinetur. |
[36] | Libratio et fortasse fieri posset more Kircheriano in |
[37] | liquore homogeneo, ita plane liber penderet. |
[38] | Suber, si adhibetur lamina obducendum est, ne aquam |
[39] | imbibat et tandem subsidat. Posset forte constan– |
[40] | tius libratio in oleo fieri, quod ob tenacitatem non |
[41] | ita facile ut aqua agitaretur, sed dubito, an |
[42] | non libera satis hoc modo gyratio terrellae futura sit. |
[43] | Globis pendulis ita fortasse fieri possunt Horologia, ut |
[44] | ipsa ictus numerent vibrationes , quod non venit |
[45] | in mentem Kirchero, et hac forsan arte suos Hu– |
[46] | genius construxit. |
[47] | Fortasse etiam in navi sine difficultate et metu jacta– |
[48] | tionis retineri poterit librari terrella. Fiat cylinder, parum |
[49] | amplior subere terrellae. In eo libretur terrella. Cylinder sit |
[50] | aqua plenus ad summum[,] terrella igitur libretur in media aqua. |
[51] | Ne suber aquam imbibat obducatur vitro tenui. Magnes in aquam |
[52] | non amittit sed servat vires. Sed superius in hemisphaerium |
[53] | cylinder fastigietur, cujus summum foramen introrsus sit |
[54] | extra sit ut infundat per foramen foramini per foramen rotundum egrediens |
[55] | e terrella filum tabulam impactoriam sustinens ita |
[56] | perfecte accommodetur, ut vix quicquam in medium exire |
[57] | aut intrare possit, sit tamen libera filo gyratio. Ea |
[58] | ratione non apparet quomodo cylinder jactata quantumcunque |
[59] | nave concutere aquam quam continet possit. Quia aqua |
[60] | in angusto non potest se circumrotare . Et q , multo minus |
[61] | in pleno, et cujus aer accedere nullus potest. Porro hic cylinder |
[62] | collocetur in media aqua, ne expiret aqua aere aut |
[63] | calore, et fiat patens. Suus Tota Machina filo |
[64] | alligetur, sed ita ut rigidum uno tantum modo firmatum sit pensile sine vibratione. |
A. Kircher, Magnes, Rom 1654, S.105. http://diglib.hab.de/drucke/14-6-phys-2f/start.htm?image=00141.