[ 1] | opponit numerari non posse, ego putem posse |
[ 2] | rationem inveniri, qua vibratio ipsa se numeret certo |
[ 3] | instrumento. Et forte ita fecit Hugenius. Sed hoc quoque |
[ 4] | instrumento nihil aliud habebimus quam tempus, nam |
[ 5] | ideo longitudinem nec situm motus. Quis enim de |
[ 6] | aequali celeritate et flexu nos certos reddet |
[ 7] | P. Kircheri Instrumentum μηκόμετρον d. l. problem. 8. ![]() |
[ 8] | per ventum ventilabrum circumagentem, et ita filum |
[ 9] | aliquo reco detexentem et recolligentem . Sed id |
[10] | defectus habet plurimos. Nam 1. movetur navis non |
[11] | solum per ventos, sed et per currentes. Is vero |
[12] | motus hoc modo non apparet. 2. Vento cessante et |
[13] | non continuo flante tamen navis semel impulsa |
[14] | aliquandiu iterum retinens impetum , pergit, mox |
[15] | ventus rursum resurgit, ex quo patet motum |
[16] | navis continuum esse posse, etsi ventus sit inter– |
[17] | ruptus. 3. Non v Necesse est si hoc instru– |
[18] | mento effectus ad longitudines esse debeat, |
[19] | ut navigetur semper in una linea recta. |
[20] | Quod tamen vix unquam sine flexu moveatur |
[21] | navis, nihil aliud constabit, quam navem |
[22] | tantum spatii confecisse, non vero tantum |
[23] | distantiae esse. 4. Cum ventus sit inaequalis, |
[24] | non sequitur: Navis 4. Is vero etiam |
[25] | maximus defectus est: si ventus sit obliquus, |
[26] | non eadem celeritate movebit navem qua |
[27] | rectus, interim eadem celeritate circumgy– |
[28] | rabit ventilabrum, quia ventilabro nunquam |
[29] | obliquus est, quia hoc ei est ubique aequali eodem |
[30] | modo oppositum. Longe igitur hoc instrumentum ![]() |
[31] | est nostro inferius, nec minima ei parte comparandum, |
[32] | imo plane adhiberi non potest. Miror virum tanti |
[33] | ingenii, quanto est P.Kircherus haec non praevidisse. |
[34] | Ibidem cap. 3. Kircherus inquit: Omnes Mappas |
[35] | in quibus Loxodromicae lineae sunt rectae esse vitiosas, |
[36] | se novam habere earum in globis mappisque describen– |
[37] | darum rationem. ![]() |
[38] | Loxodromicas , ego puto pro illis omnibus valere |
[39] | globum divisum in 360 part 360 meridianis et to– |
[40] | tidem parallelis aequatoris. |
[41] | P. Athanasius Kircherus examinans praxes ![]() |
[42] | per Magnetem ad perpetuum motum, refert |
[43] | si quis possit efficere ut magnes nunc habeat vires, |
[44] | nunc alio opposito vel interposito non habeat, eum effecturum |
[45] | motum perennem, sed hoc neminem hactenus potuisse. |
[46] | Ego vero puto sic posse: si ajunt ipsi magnetem |
[47] | armatum esse fortiorem inermi, non tamen |
[48] | pariete interposito aliquo, ergo si aliquid |
[49] | ei interponatur certo tempore per machinam, |
[50] | tunc trahet porro, non retrahet, quia ab |
[51] | uno latere interpositum est ab altero non |
[52] | est. item ajunt si magneti alius obvertatur, |
[53] | eatenus amittet vires, ergo posset fieri, ut |
[54] | ab uno latere obvertatur , et talia plura |
[55] | possunt practicari. Quare miror cur pater |
[56] | Kircher d. l. quaerat: quis hic? |
A. Kircher, Magnes, Rom 1654, S. 365-366. http://diglib.hab.de/drucke/14-6-phys-2f/start.htm?image=00401