[ 1]  Quod tamen ope magnetis etiamsi summe corrigatur,
[ 2]  etiamsi inveniatur ratio medendi declinationibus, haberi
[ 3]  non potest. Imo etsi inventae essent longitudines et
[ 4]  latitudines tum naves non possent incedere lineis
[ 5]  rectis, sed tenerentur moveri curvis. Sed nunc
[ 6]  ea ratione perfectum est demum histiodromice. Nec
[ 7]  potest magis perfici, nisi quis instrumentum inveniat
[ 8]  idem subtilius per aerem efficiendi, atque nos per aquam, id
[ 9]  enim esset commodius.        
[10]  Hoc quoque probe observandum, ut pendeant omnia
[11]  horologia et machinae, ut quantumcunque jactetur navis,
[12]  maneant tum semper in situ horizonti parallelo.
[13]  Quod ideo fieri non difficulter potest, quia alioqui omnia
[14]  a nave libera sunt, et in aliam quam ipsa parte
[15]  vertuntur, eodem modo et nauticae pyxidis capsula
[16]  pondere plumbeo supposito semper constituitur horizonti
[17]  parallela.        
[18]  Aqua sane commoda est ad cursum, sed non ad flexum
[19]  navis ostendendum. Quia ita includi non potest, sed li–
[20]  bera simul et stabilis esse debet. Quod ob maris continuos
[21]  motus obtineri non potest. Ergo alia media cogitavi quibus
[22]  aliquid in navi sit, quod circumgyrante sese nave, non cir–
[23]  cumgyretur. Sed initio Magnetem elegeram, qui
[24]  sufficeret sane, nisi plus aliquid molirer, non solum
[25]  inventionem Longitudinum, sed et ὂρθώσιν
[26]  τῆς λοξοδρομίας. Ergo sic animum induxi.
[27]  Venit ergo in mentem saepe contingere
non
[28] 
solum
ut
aliquid ab alio pendeat,
[29]  et tamen eo circumacto non circumagatur,
[30]  sed renitatur ob gravitationem. Et cogitavi id optime
[31]  fieri, si suspendens et suspensum se tangant in pau–
[32]  cis punctis, vel fere in uno ut in duabus sphaeris
[33]  sibi impositis. Si ambae sint circa eundem axem,
[34]  et inferior sit parva et in illo axe firmata, superior
[35]  sit magna et libera, posse superiorem cum axe circum–
[36]  moveri, immota superiore. Ita h. l. fiet axis duarum
[37]  sphaerarum. Sit communis cum axi navis
et axis sp
mentali
.
[38]  Axis duarum sphaerarum ita sit ut
superius liber
possit se collocare
[39]  perpendiculariter ad horizontem, sphaerae sint
[40]  ex materia laevi, v. g. politissmo aere aut marmore.
[41]  Sphaeras transeat ille axis. Inferior sphaera sit
[42] 
a
superior
b
. Locus a quo axis
ac
pendet sit
c
Axis sit linea rigida firmus cum
a
sphaera. Sed
b
[43]  sphaeram transeat non tamen tangat. Ex
[44]  sphaera
b
pendeant
lineis rigidis
plurima pondera
d
[45]  ut tanto sit gravior ita tamen ut sustineri
[46]  possit per axem. Eo
tamen
cum motu navis
[47]  se circumagente movebitur cum eo
[48]  sphaera inferior
a
immota superiore
b
ejusque
[49]  ponderibus. Ex singulis 4 ponderibus sphaerae
b
[50]  prodeant lineae rigidae
de
df
dg
dh
[51]  portantes tabulam
efgh
, quae
[52]  proinde circumacta nave
et sp
non
circumagetur
[53]  sed perpetuo retinebit eundem situm ad locum
[54] 
discessus et abscessus
relictum et quaesitum
.        
[55]  Hac ratione suppletur defectus Magnetis. Magnes
[56]  enim retinet semper (declinationibus demtis)
[57]  eundem situm ad plagas mundi, sed hoc in–
[58]  strumentum retinet semper eundem situm ad
[59]  locum relictum et quaesitum, et ita ea ratione
[60]  retento eodem versorii nostri situ licebit linea
[61]  recta currere, cum contra qui magnetis versorium
[62]  sequitur, si quidem linea recta currere vult
[63]  mutabit quovis prope momento situm ma–
[64]  gnetis; sin vult magnetis situm retinere,
[65] 
et ita
regulam
nunquam
movebitur linea recta
[66]  ad locum destinatum. Muniri debet hoc in–
[67]  ≺str≻umentum ab omni extraneo impulsu et aere.
[68]  Hoc instrumento efficietur ut sine coelo, stellis et
[69]  magnete determinari possit locus navis, lon–
[70]  gitudo et latitudo, distantia, cursus, celeritas,
[71] 
etsi nullus adsit compassus,
flexus, tempus,
[72]  et quid non? Cognita tantum longitudi–
[73]  ne et latitudine loci discessus et quae–
[74]  siti.         Hoc olim potuissent veteres
[75]  supplere defectum magnetis. Constat
[76]  enim nulla peculiari naturae obser–
[77]  vatione, sed meris principiis mecha–
[78]  nicis.        
[79]  Verendum tamen ne globus inferior superi–
[80]  orem aliquantulum saltem cir–
[81]  cumagat, atque etiam turbaret nostras
[82]  rationes. Sunt igitur accuratissima
[83]  experimenta instituenda.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text layer 3
text replacement
deletion 1
insertion 1


back to index