[ 1] | Intra finem anni 1668 |
[ 2] | et initium 1669. Longit. 1
|
[ 3] | De longitudinibus inveniendis diu |
[ 4] | multumque laboratum est, tandemque anno 1665. |
[ 5] | Hugenii inventum per globulos pendulos celebra– |
[ 6] | ri coepit. ![]() |
[ 7] | Horologium, quod exacte monstret quanto tempore |
[ 8] | domo absimus. Ut ita sciamus exacte quae nunc hora |
[ 9] | sit domi. Deinde observetur quae nunc hora sit |
[ 10] | hic, ubi nunc sumus. Et ita sciemus praecise quantum |
[ 11] | quoad longitudinem domo absimus. |
[ 12] | Duo igitur requiruntur (1) ut Horologium sit |
[ 13] | exactum, tale per globos pendulos optime habetur, |
[ 14] | qui exactissime confecti nec in momento deficiunt, |
[ 15] | (2) ut nunc observetur quae hic sit hora. Hoc |
[ 16] | vero per solem vel stellas fieri potest. Egregium |
[ 17] | hoc praeclarumque inventum est, si est quale |
[ 18] | describitur. Sed ex eo tempore nihil de eo inaudi– |
[ 19] | tum. Interim absolutum perfectumque non est, |
[ 20] | pendet enim ex alieno, nempe observatione Horae |
[ 21] | per solem vel stellas. Iam vero saepe contingit |
[ 22] | navem multos dies obnubilato coelo nec solem nec stellas |
[ 23] | videre. Et ita nec horam exacte observare posse. |
[ 24] | Eo igitur casu qui saepissimus est, haeremus rursum in– |
[ 25] | certi. Ego cum comperissem haberi Instrumenta |
[ 26] | quaedam gestatilia quae deambulantis passus nu– |
[ 27] | merant, commode ab iis adhibenda, qui vallum |
[ 28] | civitatis adjuncto obambulant, quibus adjunctus |
[ 29] | comes suspiciosus quietam numerationem non |
[ 30] | permittit: ideo venit in mentem, an non |
[ 31] | haberi machina posset, quae totum navis cursum, |
[ 32] | omnes declinationes, et quod amplius est etiam |
[ 33] | cursus celeritatem nobis repraesentaret. Hoc |
[ 34] | si haberemus perfecta esset prorsus navigationis |
[ 35] | pars λιμινερευτιχή . Hoc ita concepi: deberet |
[ 36] | ea machina in subjecta charta vel alia materia tot |
[ 37] | puncta facere, quot minuta prima progressa est na– |
[ 38] | vis . Minuta tantum proportionaliter (nach dem |
[ 39] | verjüngten masstab) inter se distent, quantum |
[ 40] | navis a loco priori. Eosdem etiam angulos |
[ 41] | retineant. Ea ratione exhiberi perfecte et |
[ 42] | celeritas et vestigium cursus poterit. Figura |
[ 43] | Situs enim punctorum vestigium, distantia mul– |
[ 44] | titudo seu distantia distantia |
[ 45] | celeritatem cursus dabit. Hoc solo |
[ 46] | instrumento perpetuo haberetur et longi– |
[ 47] | tudo et latitudo, et corrigerentur Magnetis |
[ 48] | quoque declinationes nec quicquam praeter Magnetis |
[ 49] | declinationes nihil amplius |
[ 50] | dubitari posset . Eadem ratione perfici pos– |
[ 51] | set, geographia, et locorum distantiae |
[ 52] | situsque perfecte determinari. Idem artificium |
[ 53] | posset deinde in terra exhiberi, et ea ratione |
[ 54] | perfecte delineari via quam ivimus cum |
[ 55] | omnibus anfractibus per horae minuta vel horam |
[ 56] | durantibus. Eadem arte possent delineari |
[ 57] | figurae sylvarum, templorum, cryptarum, |
[ 58] | hoc esset, vere pantometrum plus quam Kircherianum. ![]() |
[ 59] | Hujus rei modum tandem ali≺-≻ ≺faci≻le vi– |
[ 60] | deor reperisse multis praetentatis cogitata. |
[ 61] | Enim initio an non posset aliquid in |
[ 62] | ipsa navi contrarie motum navis |
[ 63] | tum impetum tum flexum significare. |
[ 64] | Sed comperi tandem, cum omnia quae |
[ 65] | in navi sint habeant idem cum nave |
[ 66] | centrum gravitatis, frustraneum hoc |
[ 67] | esse nec contrarium aliquem nisum sentiri |
[ 68] | posse. Circumspiciendum igitur erat de |
[ 69] | machina in navi ad aliquid firmum |
[ 70] | stabileque extrinsecum alliganda. Et qui– |
[ 71] | dem primo coelum solque in mentem venit, |
[ 72] | et succurrit repertum ingeniosum Cornelii |
[ 73] | Drebelii , qui liquore quodam organon |
[ 74] | sponte sonans effecerat, solo haud |
[ 75] | dubie liquore aliquo, qui solis ortu |
[ 76] | excitatus salutabat quasi orientem |
[ 77] | Lucem, elegantibus motu suo in orga– |
[ 78] | no modis musicis, qua ratione solis |
[ 79] | ortus etiam die Nubiloso, |
[ 80] | quanquam ![]() |
[ 81] | haberi poterat. ![]() |
[ 82] | bo Regi a Drebelio donatum ![]() |
[ 83] | memorat. Eo instrumento posset |
[ 84] | ortus solis et horarum numeri etiam |
[ 85] | sine sole die quolibet sciri, et esset |
[ 86] | perfectum Hugenii inventum. Sed |
[ 87] | cum ignota sit Drebelii ars flectenda |
[ 88] | alio vela fuere. Duo jam restabant, |
[ 89] | quibus alligari machina in nave posset: |
[ 90] | aer et aqua. Et aqua ![]() |
[ 91] | et perpetuo instabilis, nec facile re– |
[ 92] | cludenda in cancellos, facile mature |
[ 93] | displicuit, solus tentamento aer resta– |
[ 94] | bat supererat . Hunc continue venti |
[ 95] | instabilem fluctuantemque reddunt, qua |
[ 96] | ratione scopo nostro ineptus futurus |
[ 97] | videbatur. Sed mihi altius omnia |
[ 98] | agitanti remedium aliquod sese |
[ 99] | obtulit: inclaudatur globo machina. |
[100] | Sit utrinque foramen exiguum. Idque |
[101] | ita ut ingressus aeri difficilis, egressus |
[102] | ab alia parte promtus sit, quod fiet |
[103] | si utrinque foramen in tubi formam |
[104] | assurgat. Foramen non sit majus |
[105] | quam acicula faciat. Tubus ipse |
[106] | qua aditus aeri ad foramen flecti con– |
[107] | torqueri et ita multis modis emu– |
[108] | niri potest, ut non nisi subtilissimum |
[109] | et quasi minimum aeris ad machinam |
[110] | veniat, nullo ventorum fluctuumque |
[111] | extrinsecorum sensu, eo saltem qui ad |
[112] | sensum notabilis et mutationis |
[113] | visu digno scibilis causa esse possit. |
[114] | Flecti etiam in eam partem fora– |
[115] | men potest, ut ab extrinsecus oppositis |
[116] | defensum nunquam directe vento |
[117] | occurrat. Et si nondum fidis possunt |
[118] | multiplicari toties mutari fora– |
[119] | mina, ut non possit tandem non |
[120] | aeris extrinsecus impetus evanescere. |
Chr. Huygens, Kort onderwijs, Den Haag 1665 (HO XVII, S. 199-237).