[ 1] 
doctorum quorundam Virorum demonstrationes de
[ 2] 
Atmosphaerae aereae altitudine ex Baroscopio
[ 3] 
frustra fuere docti quidam Viri qui certas de
Aeris
[ 4] 
Aereae massae altitudine demonstrationes
condere
[ 5]  conati sunt, supposita scilicet aeris
[ 6]  homogeneitate, qua tamen nihil incertius, imo
[ 7]  nihil a verisimilitudine alienius, cum aerem in
[ 8]  celsiore loco dilatare sese in quantam per minorem
[ 9]  incumbentis pressionem, potest raritatem
non sit
[10] 
ex expe
et fortasse in altitudinem quandam indicibilem expandi, institutis in aere nostro experimentis
[11] 
judicari possit.
       
[12]  Non est tamen negandum
[13]  Gravitatem
totius massae
individualem alicujus massae
[14]  Elaterium habentis, qualis est aerea, plurimum
[15]  influere in specificam, pondus enim molis incumbentis superioris,
[16]  auget inferioris compressionem seu densitatem,
[17]  ac proinde gravitatem specificam. At vero
[18]  connexio ista utriusque gravitatis, neque ita perpetua,
[19]  neque ita universalis, neque ita secura est ut contenti
[20]  esse cum ratione possimus instrumento uno ad
[21]  mensurandam utramque. Idque in aere
[22]  speciatim multis indiciis
mihi
videtur comprobari.
[23]  Quae
postea
mox commodius
exponam, ubi disquirendum erit,
[24]  plusne ad aeris tempestatem indicandam
[25]  gravitas
ejus
massae an speciei conferat, ne
[26]  idem bis dicere necesse sit.       
[27]  IIda ergo pars est tractationis hujus, quaerere
[28]  an tempestates aeris magis cum
[29]  gravitate ejus specifica quam cum individuali, seu
[30]  cum pondere totius massae connectantur.
[31]  Duo sunt quae potissimum per aeris gra–
[32]  vitatem praenosci posse sperantur, pluviae
[33]  (sub quibus grandines quoque, et pluvias hyemales
[34]  seu nives comprehendo), et venti. Pluviae quia
[35]  aerem onerant exonerantve; venti, quia sustinent.
[36] 
Ac de pluviis quidem manifestum est, specificam
[37] 
Et a vaporibus quidem pluvialibus
[38] 
manifestum est specificam aeris gravitatem
[39]  semper immutari. Nam aer vaporibus oneratus differt
[40]  a puro ut aqua sale aliquo dissoluto impraegnata
[41]  a dulci: quare ut aquam ita et aerem hac imprae–
[42]  gnatione incrassari, ac proinde in eadem mole seu expansione
[43]  graviorem fieri necesse est. At vero Cylindri aerei
[44]  pondus non
habet necessariam cum aer
semper
[45] 
augetur,
ob aerem vaporibus magis oneratum:
[46]  potest enim fieri
et saepe, credo, fit,
ut aere in imo cylindri id est
[47]  prope nos onerato et ad pluviam disposito,
[48]  aer in summo sit tanto liberior, et exo–
[49]  neratios,
et rarior, et motibus quibusdam sustentatus
, ac proinde cylindri totius pondus
[50]  non ideo
nec congruenter
sit auctum. At vero non a summi
[51]  sed nostri aeris statu capiendae sunt de futuro
[52]  aeris nostri statu, conjecturae. Adde quod
[53]  massa aeris dato loco incumbentis, sit sector


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text layer 2.1
text layer 2.2
text replacement
deletion 1
insertion 1


back to index
Catalogue information