[ 1]  Jam ponamus corpus A, impelli linea DE. Alibi autem a me ostensum est, in
[ 2]  linea qualibet alias omnes contineri, ideo qui impellit in linea DE, is
[ 3]  etiam impellere putandus est in linea circulari EG, quae centro F
[ 4]  radio FE describitur. Et ex omnibus lineis possibilibus, quibus impulsus cogitari
[ 5]  potest fieri, ea eligetur, qua facillime exitum sortitur impulsus, quia ex
[ 6]  omnibus punctis lineae HF, remotissimum a puncto impactus E est punctum
[ 7]  F, ideo maximus etiam radius FE, at maximo radio, major motus ,
[ 8]  seu facilior exitus. Haec causa est cur corpora, quae
alto sa
[ 9] 
nonnihil
excelsa atque excelso loco impulsa, facilius evertantur quam
[10]  propellantur, caeterum quanto minor est EH et major HF tanto facilior
[11]  eversio est, cujus rei ratio est, quod quanto HF longior est, tanto magis
[12]  corpus ponderat in H, tantoque difficilius elevatur, quod tamen ad eversionem
[13]  necesse est. Conferenda ergo gravitas corporis
ex H
in H
ex centro F,
[14]  cum attritu ipso HF. Ergo
quanto
si
HI brevis, corpus facilius evertetur
[15]  et si attractus parum versus H, multum versus F. Sed hae facilia, corpus eversum
[16]  ponatur in alia quandam faciem FK, qualis fuit HF, procedere,
[17]  ac denique ipsas HF, et FK esse admodum parvas atque sic satis
[18]  uniformes habebimus id quod rotam vulgo appellamus, in quo linea
[19]  HF valde parva, EH infinities major, ideoque eversio facillima, et
[20]  continuo repetenda ob figurae in se recurrentis uniformitatem. Manifestum
[21]  est autem huic eversionis motui attritum non obstare, neque aut raptura
[22]  flexuque partium scabrarum, neque subsultatione corporis ad eas separan–
[23]  das opus esse. Hinc jam colligitur quanto rotae sunt majores tanto
[24]  esse utiliores, eo enim major est linea FE
Si
[25] 
        Hinc
colligo si currus non centris, rotarum inniteretur, sed tangentis
[26]  more ipsi circumferentiae incumberet, celerius iturum. Sed rationem
[27]  habuisse homines, quod centris incumbere maluerunt, quia ita eadem
[28]  rota perpetuo servit, at posteriore modo continua rotarum serie ad
[29]  currum perpetuo sustinendum opus foret aut arte, qua rota deserta seu
[30]  posterior subito inter priores collocaretur,
quod nescio an
nec credo
[31]  lucrum fore tantum ut incommoditatem sit pensaturum. Cur rotae radios
[32]  habeant, non solidae sint orbium instar, ratio est, ut quantum
[33]  poterat, salva firmitate de pondere detraheretur.         Patet quoque
[34]  cur vietores, (les Tonneliers) tonnas sive vasa lignea facilius per plateas
[35]  provolvant, quam portent etsi enim attritus obstet, provolventi, non
[36]  obstet portanti, tamen portans onus sustinet, quod cum provolvis sustinet
[37]  terra. Attritus autem valde diminutus est, ope rotae.
[38]  Minueretur adhuc amplius attritus, si currus non aequalibus plateis
[39]  aut etiam profunda terra limoque, sed tabulis planis, irent, quem in
[40]  finem fieri posset, ut Tabulae se perpetuo substernerent rotis, aliae
[41]  atque aliae, atque invicem redeuntes. Quod et nonnullos non infeli–
[42]  citer molitos intelligo.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement


back to index
Catalogue information