[ 1] | De motu (2)
|
[ 2] | cogitata |
[ 3] | confusanea.
|
[ 4] | Credideram olim ictu alioquo corporis quantulicunque corpus quantulumcunque non |
[ 5] |
nihil moveri, quam sententiam nunc retracto jamque ad speculationem |
[ 6] |
quandam redeo, olim a me irtermissam: |
[ 7] |
Credebam me naturam ictus plene tenere, sed nunc neque me, neque alios in ea |
[ 8] |
re satisfecisse invenio. Esto linea AB, in qua repraesentans tempus quo descendat corpus C. Primo |
[ 9] | momento agat nisu primo, qui sit instar lineae AE infinite |
[10] |
parvae, seu incipiat moveri, seu momento aget et quia quolibet momento |
[11] | tantundem novi impetus accipit, ideo impetus in fine temporis B erit ad |
[12] | impetum primum, ut linea AB ad lineam AE seu ad punctum. Ictum |
[13] | ergo quem inferet Galilaeus et post eum, qui, rem magnam demonstrasse |
[14] | sibi in eo visus est Borellius, ajunt esse infinitum. Ego vero ajo celeri– |
[15] | tatem esse infinitam, vires seu ictum quem inferat non esse, nec ex |
[16] |
illa ratione ex Hypothesi explicari posse, cur corpus acceleratum fortius |
[17] | agat, quando altius lapsum etsi explicari possit celeritas motus. |
[18] | Quod ita demonstro. Cogitetur impingere corpus C in dentem DF, ex |
[19] | trochlea F exeuntem, atque ita circumacta trochlea F circumagi |
[20] | et trochleam G intercedente fune FGH, atque ita et elevari pondus |
[21] |
H. Jam pone celeritatem corporis corpus H esse gravius corpore C, |
[22] | et tamen, ut experientia docet ab eo attolli, utique si ea, quam |
[23] | retuli hypothesis vera est, id tribuendum est celeritati corporis C, |
[24] | quae quod ejus ponderi deest compensat. Sed hic ecce incommodum ingens, |
[25] |
si natura co post impactum corpus C, descendit ad profunditatem |
[26] | quantulamqunque DI, corpus H ascendet ad aequalem DI, HK. |
[27] | Absurdum autem est corpus aliquod magis |
[28] |
grave tantum ascendere , quantum necesse est ut minus grave tantumdem |
[29] | descendat. Cum hac ratione natura agat contra seipsam. Non descendet |
[30] | ergo corpus C, usque ad I, id est non descendet omnino, nec ulla |
[31] | ratione attollet H, cum DI posita sit quantulacunque. |
[32] | Nondum ergo video cur corpus ab alto lapsum, aliud gravius |
[33] |
in alio aliquantulam altitudinem attollat. Necesse est |
[34] |
ergo rem non a celeritate corporis aucta, etsi aucta sit, sed |
[35] |
ab aucto Sed huic objectioni respondetur, naturam magis deprimere |
[36] | corpus leve, sed fortiter conans, quam grave debiliter conans, quia |
[37] | non est gravitas , sed gravitatio seu conatus qui considerari debet. |
[38] | Quare concludo celeritatem motus non augere resistentiam ab attritu . |
[39] |
Redeo, jam ad contemplationem rotarum circumvolvendarum corporum |
[40] |
quae aliis innituntur, propellendorum. ![]() Ea Ponamus in plano esse |
[41] |
horizonti parallelo BC esse corpus A sed impellenti resistet attritu, qui a |
[42] | plani BC scabritie oritur, nec impelli potest, nisi vel abrasis resistentibus vel |
[43] |
inflexis, vel superatis. Pone jam impelli Si aliquae abradenda sunt patet variari difficul– |
[44] | tatem pro corporis plani friabilitate; si inflectenda pro duritie, si superanda |
[45] | pro inaequalitate. Sed cum ista infinitas contineant varietates, ideo ut ad calculum |
[46] | res queat revocari facilius, considerabimus attritum ut uniformem quandam causam, |
[47] | quae motum impediat, instar glutinis cujusdam, aut infinitorum in omnibus punctis |
[48] |
ponderum appensorum. Quibus ita positis |