[ 1] 
Arcubus ita forsan, uti licebit, atque his
[ 2] 
        Arcuum restitutio
quia sensibilissima, celerrima tamen
[ 3]  facilius nos uti posse censeo. Sit circulus aliquis vel annulus
[ 4]  meris arcubus circumdatus qui contrahente se seu minuente
[ 5]  circulo tendantur red. aperiente restituantur.
Appli–
[ 6] 
cat
Possint
tamen et sine circuli dilatatione aperiri a motis
[ 7]  tantum quibusdam impedimentulis, ita ut arcus unus re–
[ 8]  stitutus, ubi primum ad statum naturalem rediit tangat
[ 9]  alium eumque similiter liberet. Ita in toto dato spatio
[10]  liberabuntur: et quidem uniformiter, quia restitu–
[11]  tiones ejusdem arcus, etiam inaequaliter tensi, sunt Iso–
[12]  chronae. Nec erit hic quae in Elatere communi se restitu–
[13]  ente irregularitas, quia eum multa morantur, hic
[14]  cum restitutio sit pene momentanea, non potest esse
[15]  sensibilis irregularitas: restitutione chordae ultimae aperia–
[16]  tur circulus. Interea apertura sua chordae istae contra–
[17]  xere seu retendere circulum alium vicinum vel si
[18]  lubet ejusdem partem oppositam. Atque ita motus conti–
[19]  nuabitur uniformiter. Non dubito decem millia
[20]  restitutionum ejusmodi una hora fieri posse. Habebitur
[21]  ergo horae pars
10
decies
millesima, forte non minore
[22]  quam in pendulis regularitate, nullo autem ja–
[23]  ctationis maritimae metu. Ita ut applicari quoque
[24]  horologiis portatilibus possit. Porro ope Logisticae deci–
[25]  malis rotis pluribus applicatae, facile poterit etiam
[26]  millesies millesima pars anni, si scil. ponamus inte–
[27]  gro anno currere posse horologium, vel septimanae
[28]  saltem (quanquam applicatione possit esse perpetuum)
[29]  nullo negotio exhiberi. Una superest ratio procurandi
[30]  motus uniformis. Nimirum per magnetem, constat acum
[31]  libratam diu vacillare antequam requiescat. Quaeritur ergo
[32]  an vacillationes esse possint isochronae. Item an ipse motus ten–
[33]  dendi ad polum isochronus quacunque posita distantia, ita scil.
[34]  ut si remota sit longius, moveatur celerius. Sed hic subest
[35]  ea difficultas, quod perpendicularis situs requiritur. Ergo
[36]  videndum an attractione magnetica quicquam agi possit, ita
[37]  scil. ut acus attracta accessu aperiat aliquid quo repercutia–
[38]  tur, idque nova attractione rursus claudat, novo tactu rursus
[39]  aperiat
, attrahet
. Rursus claudet, si in attrahendo
[40]  applicetur spirae alicui vel vecti, sed non erit celeritas tanta
[41]  puto tamen absolvi posse intra minutum secundum.
[42]  Machina pure magnetica sine omni elatere. A pondere si ab amico attrahatur, semel allapsa inimicum inveniat, et
[43]  ab eo repellatur. Heliotropium Kircheri habet etiam motum uniformem.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement


back to index