[ 1]  fundamentum Astronomicum computandi tempus
[ 2]  Mundi praesens, sed quod non aeque facile praxi
[ 3]  applicetur; et primum quod solem attinet,
difficultas objicitur
[ 4]  tum quia solis locus in respectu ad alias stellas
[ 5]  non aeque facile observationibus haberi potest,
[ 6]  (nisi quatenus eos radiis suis involvit, item qua–
[ 7]  tenus saepe fit, ut sol et luna mane, aut vesperi
[ 8]  simul videantur, quo casu itidem habemus
[ 9]  facilem satis computandi rationem; aut qua–
[10]  tenus eclipses nobis monstrant situm utriusque
[11]  sideris, etsi unum eorum tantum videatur;)
[12]  tum quia solis motus a stellarum fixarum
[13]  motu diversus, exiguo tempore non redditur
[14]  sensibilis; cum enim Luna una primi mobilis
[15]  revolutione gradibus retardet tredecim, sol
[16]  praeceditur non nisi uno; quod posterius
[17]  incommodum est in caeteris planetis praeter
[18]  Lunam omnibus (demptis
certo modo
Jovialibus, ut postea
[19]  dicam) et etsi priore careant, id est etsi
[20]  possint simul cum fixis observari, habent
[21]  tamen aliud, ut rarius appareant in coelo
[22]  quam sol. Quicquid ejus tamen sit, certum
[23]  est si plures simul aut diversis exigui
[24]  inter se intervalli temporibus Planetae ob–
[25]  serventur, computationem redditum iri
[26]  certiorem. Et speciatim in sideribus
[27]  circumjovialibus notatum est, earum revo–
[28]  lutiones peculiares circa Jovem esse satis
[29]  celeres, quarum Ephemerides, si ut speramus
[30]  ad perfectionem deducentur, poterit
[31]  horum quoque siderum telescopio observatorum
[32]  usus esse aliquando ad tempus mundi
[33]  praesens, seu ipsius revolutionis vel periodi
[34]  particularis aetatem definiendam, luna
[35]  non apparente; sed rarus eorum con–
[36]  spectus est, nec proinde magnus inde fructus
[37]  in mari sperandus, etsi ad longitudines locorum


all layers on
all layers off
last version
text replacement
insertion 1


back to index