[ 1]  fixae (id est saltem una earum, nam una bene
[ 2]  posita, caeterae omnes bene sunt positae) in vera
[ 3]  quam tunc habent a meridiano primo distan–
[ 4]  tia initio sunt constitutae, veram distantiam
[ 5]  supposita horologii exactitudine in ipsa sphae–
[ 6]  ra artificiali semper monstrabunt.        
[ 7]  Sed hoc curiosum magis et elegans, quam utile
[ 8]  fore existimo pro fixarum quidem usu,
[ 9]  calculi tam facilis qui intra horae minutum
[10]  nullo negotio fieri possit evitandi causa
[11]  machinam adhibere velle. At habebit for–
[12]  tasse usum cum Luminaribus observatis opus
[13]  erit.        
[14]  Quod si ergo sole Lunave (quia interdiu sidera
non lucent; noctu aliquando, Luna lucente, caetera sidera
[15]  non lucent) uti velimus, similiter nulla alia
[16]  re opus est, quam ut praesentem locum horum
[17]  planetarum in Zodiaco, seu latitudinem et
[18]  distantiam a meridiano primo seu longitu–
[19]  dinem sciamus.         Hoc autem ex Epheme–
[20]  ridibus facile sciri posse constat, aut certe
[21]  Ephemerides solis Lunaeve ita facile accommo–
[22]  dari possunt ut hoc monstrent.         Quodsi
[23]  Ephemeridibus carere velis sufficiet machinam horo–
[24]  logii ipsi sphaerae artificiali, eo quem supra dixi
[25]  modo applicari, et duo luminaria in eadem machina
[26]  Zodiacum suis quodque spatiis percurrere, uti
[27]  jam tum ab Automato-poeo quodam Germano
[28]  procuratum vidi. Ita Machina semel recte
[29]  constituta, latitudinem, longitudinemque solis
[30]  et Lunae, et tandem unica elevationis eorum ultra
[31]  horizontem loci navis, observatione ac per consequens
[32]  Horizontis meridianique loci in sphaera artifi–
[33]  ciali simili tum ad aequatorem, tum ad locum
[34]  lunae solisve accommodatione accedente, distan–
[35]  tiam Meridiani loci navis, a Meridiano primo,
[36]  seu longitudinem loci navis, vel [latitudine
[37]  quippe jam praecognita] locum navis praecise,
[38]  definiri posse manifestum est.        
[39]  Habes ergo rationem Mechanicam facilem
et
[40]  ad usum sufficientem dato horologio exacto cognitatur
[41]  loci navis latitudine; unica, eaque propemodum in–
[42]  definita ac rarissime per plures dies continuos defutura
[43]  observatione, Longitudines seu locum navis verum
[44]  praecise inveniendi. Unde Geometrica per calculum Trigonometricum
[45]  definiendi ratio ignorari non potest, quam prolixe exponere, hujus loci non est.        


all layers on
all layers off
last version
text replacement
insertion 1


back to index