[ 1]  observatione coelesti, ac proinde aeris marisque
[ 2]  injuria independentem, de quo
alias
fusius di–
[ 3]  cendi locus erit.        
[ 4]  Problema jam propositum ita solvetur:
[ 5]  Dato Horologio exacto, datur locus sideris in
[ 6]  mundo, momento dato,locus sideris inquam,
[ 7]  id est ejus longitudo et latitudo: Latitudo
[ 8]  quidem si sidus cum polo immobili; Longitudo,
[ 9]  si cum centro seu cum meridiano primo in terra
[10]  ut immobili supposita, ducto comparetur.
[11]  Latitudo ejus si quidem sit stella fixa, semper eadem,
[12]  ac proinde cognita est. Si planeta, determinatur,
[13]  determinato ejus loco in Zodiaco quem nobis Ephe–
[14]  merides monstrant, hora, minutove dato.
[15]  Longitudo sideris cognoscitur hora data, nam
[16]  si fixa est, scimus quantum a Meridiano primo
[17]  eam abesse, nunc necesse sit, quia fixarum revo–
[18]  lutiones sunt semper aequales, et praecise 24. horis
[19]  absolvuntur. Si ergo constet nobis, quo in loco
[20]  tempore quodam cognito, aliqua fuerit fixa,
[21]  constabit nobis semper quo in loco, tempore quo–
[22]  cunque dato eadem fixa, imo alia quaecunque futura sit.
[23]  Nam ipsarum fixarum motus peculiaris, a motu
[24]  primi mobilis diversus, cum non nisi post multa
[25]  saecula sensibilis fiat, in calculum venire nec potest,
[26]  nec debet.         Sin Planeta est, consta–
[27]  bit nobis utique per easdem Ephemerides quantum
[28]  nunc absit a meridiano primo versus ortum,
[29]  occasumque, nam etsi revolutiones ejus non sint
[30]  revolutionibus fixarum aequales, differentia
[31]  tamen nobis cognita est quae supputari potest,
[32]  potuitque. Sed in eam quidem rem planetis praeter
[33]  solem lunamque (quorum exploratus satis cursus est)
[34]  opus non habemus, quoties enim caeteri planetae
[35]  videri possunt, poterunt etiam fixae videri, qua–
[36]  rum usus certe expeditior.        
[37]  Dato porro Loco sideris praesente (per horolo–
[38]  gium exactum Ephemeridesque) dataque (per obser–
[39]  vationem) elevatione ejus super horizontem,
versus definitam


all layers on
all layers off
last version
text replacement
deletion 1
insertion 1


back to index