[ 1]  X        
[ 2]  Ex quo horologium fune-pendulo animatum,
[ 3]  omnibus hactenus cognitis accuratius detectum
[ 4]  est, in magnam omnes spem erecti sumus ne–
[ 5]  gotii longitudinum
praecise
aliquando peni–
[ 6]  tus conficiendi, quantum ab observatione coeli spe–
[ 7]  rari potest. Horologio jam accurato
[ 8]  supposito variae propositae sunt loci navis
[ 9]  per observationes coelestes inveniendi rationes,
[10]  alia alia commodior, ex quibus una mihi in
[11]  mentem venit universalis admodum et simplex,
[12]  satisque ut credo accurata.         Simplex, quia
[13]  non nisi una observatione coelesti transigitur,
[14]  cum contra ubi duabus pluribusque observationibus
[15]  diverso tempore factis opus est, interea navi
[16]  provecta, difficillima reddatur computatio.
[17]  Universalis, quia nulli fere tempori, non diei,
[18]  non nocti, non certis siderum altitudinibus
[19]  alligata est; sed solis, Lunaeve, aut stellae cujusdam
[20]  fixae conspectu contenta est, qui raro per nota–
[21]  bile tempus deesse potest. Cum contra so–
[22]  lutiones quae ex Lunae observatione pendent,
[23]  dimidio fere mensis tempore, ante et post
[24]  novilunium, conspectu scil.: Lunae negato, cessent.
[25]  Et quae Sole indigent, noctu fieri nequeant,
[26]  et eae in quibus duabus aequalibus ejusdem
[27]  sideris altitudinibus observatis opus est, hoc
[28]  incommodum habeant, ut priore observatione
[29]  facta, posterior aeris marisve injuria facile
[30]  intercipiatur, ac proinde prior reddatur inu–
[31]  tilis.
Et eae quae meridianam praecise altitudinem desiderant, cum certo quasi momento sint alligatae, saepissime frustrentur, cum fortasse tempore meridianae, seu summae altitudinis, non eandem quam aliis quibusdam indefinitis, antea posteave momentis, serenitatem simus habituri.
De quibus aliisque in hoc negotio observandis
[32]  legi possunt tum quae ab Illustri Hugenio, horo–
[33]  logii penduli inventore, circa applicationem
[34]  ejus ad longitudines sunt scripta, tum quae trans–
[35]  actionibus Anglicanis num: 47. sunt inserta.
[36]  Accurata denique satis est quam propono, ratio,
[37]  tum quia calculo exiguo, aut facillimo, ac ne
[38]  nautas quidem turbaturo indiget, tum quia sola


all layers on
all layers off
last version
text replacement
deletion 1
insertion 1


back to index