[ 1] 
Longit. 3.
[ 2] 
Omnis
Non
potest generari circulus, nec motus
[ 3]  circularis, nisi per
rei
ductum lineae
circa centrum
[ 4]  immotum. Ideo nec equorum in gyrum circumeun–
[ 5]  tium motus, aut navium aliorumve
non
est circu–
[ 6]  laris, sed rectus constans multis angulis. Ita ut
[ 7]  aliquandiu mota in lineam rectam res, quiescat
[ 8]  et ita se contorqueat circa centrum paulum
[ 9]  ut angulum faciat ad priorem lineam,
[10]  deinde pergit porro moveri, et ea ratione
[11]  non potest objici contra versoriam nostram, quia
[12]  nave se flectente circulari motu eccentrico,
[13]  declinatio observari non possit.        
[14]  Ut instrumenta sint libera et tamen non
[15]  pendula modum habeo. Libera esse debent
[16] 
ne fluctuent
ut disponant
se semper paral–
[17]  leliter ad horizontem, firma et minime
[18]  pendula,
ut
ne
fluctuatione situm debitum
[19]  perturbent, id ita fiet. Sit globus ex quo firmus
[20]  axis
bc
descendat. In puncto
c
lineae
[21] 
ik
sit foramen rotundum paulo minus globo. Huic
[22]  superimponatur, ita poterit se flectere
quolibet
[23] 
paralleliter
ad horizontem nave inclinata
[24]  ventis. Globus iste debet esse tanti ponderis,
[25]  quanti est globus
b
cum omnibus ab eo pen–
[26]  dentibus et ipsa tabula, ne forte ipse ab iis
[27]  in contrario nisu flectatur. Videtur et firmari
[28]  superius posse, ut quomodocunque non tamen
[29]  circa proprium axem flectatur, idque fiet si
[30]  axis ejus sit immobilis funi alligatus, vel ipse
[31]  in loco axis (nempe si
ac
continuaretur)
[32]  ansa aliqua in fune sit firmatus
[33]  sed de hoc posteriore dubito. Sed nihil ad rem.
[34]  Si verum est inventum P. Grandamici, quod
[35]  examinatum a se et verum deprehensum asse–
[36]  runt P. Zucchius, P. Kircherus et P. Schottus,
[37]  declinationibus Magneticis adhibitum est re–
[38]  medium, et haberi potest perpetuo linea me–
[39]  ridiana. Porro hoc supposito, jam inventum
[40]  meum etiam per magnetem exhiberi potest, si per
[41]  eum tabula circumagatur, etsi enim ob
[42]  loxodromias canones linea quae designatur
[43]  non est vera, potest tamen ex calculo perfecte
[44]  corrigi. Cum sciamus semper ubi sumus; servan–
[45]  dae igitur regulae loxodromicae, et constituenda
[46]  Tabula,
in qua omn
cujus ope
continue nautae
[47]  differentias habere possint verticalis locorum
[48]  dati et quaesiti a Loxodromia, quae
[49]  tanto major erit, quanto obliquior est lo–
[50]  xodromia. Cum ergo sciant initio praecise
[51]  ubi sint
sequentem
sequentes
primam Loxodromiam
[52]  certo tempore corrigentur tot
arcu
gradus
[53]  reflectentes quot
declinat jam angu
differt
[54] 
angulus
loxodromiae ad meridianum
loci
in
[55]  quo sumus ab angulo loxodromiae ad
[56]  meridianum loci eundem. Et pro eodem
[57]  constituentur tabulae ut liceat perpetuo rectam
[58]  magnetis lineam mutare in curvam
[59]  et contra. Et hac ratione tabulae Loxodromicae
[60]  Stevini et Herigoni perficiendae et ad
[61]  istud institutum applicandae sunt, quod
[62]  non difficulter fiet. Dummodo quoties gradus
[63]  differentia est, toties gradu uno reflectantur.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
deletion 1
insertion 1
editor's change


back to index