[ 1]  firmata est, utrinque incumbit portatricibus, ut ita
[ 2]  non major potentia superanda sit aeri, quam
[ 3]  quantum est movere in plano horizontali pondus
[ 4]  illorum quatuor simul sumtorum, et minor etiam
[ 5]  sufficit, ob
figuram tenuissimam
tenuitatem,
et pinnas velorum
[ 6]  instar aeri recipiendo accommodatas.
[ 7]  Illud notandum est portatrices ita comparatos esse
[ 8]  debere, ut malleolo lineam serratam pulsante
[ 9]  aliquantulum cedant, et malleolo resurgente re–
[10]  stituantur, quod fiat pondere superius iis contrapo–
[11]  sito. Praeterea ut malleolus impingere possit
[12]  in lineam serratam a portatoribus demissam, parietes
[13] 
duo intra quos descen
vel cancelli, intra quos de–
[14] 
scendit
Linea Serrata versus tabulam non multum
[15]  progrediantur.        
[16]  Si, quod non spero aer machinae circumagendae
[17]  sit insufficiens, erunt tamen omnia in vado.
[18]  Idem certissime aqua praestiterit. Sit ergo
[19]  infra Camera quaedam foramen non ante
[20]  et post, sed in dextro et sinistro habens. Intra
[21]  eandem Cameram sit alia, habens foramen versus
[22]  anterius et posterius, ne
enim
aquae externae impetus penetret
[23]  in interiora mutanda foramina. Nam si fluctus a latere
[24]  veniat secunda camera eludet, si ante vel post,
[25]  prima. Potest et esse 3 tia intra secundam, habens rursus
[26]  foramen ut primam, ob majorem securitatem.
[27]  Intra hanc tertiam Cameram, Camerae ex ligno
[28]  fortissimo sit Camera Rotae pinnatae. Ad hanc
[29]  non sit aditus nisi per angustissimum foramen, et tubum
[30]  post foramen valde flexum contortumque, et intra
[31]  tubum rursus aliud foramen et novus tubus. Foramina
[32]  Tuborum sint instar punctiones aciculae. Tubi ipsi aerei
[33]  similiter Camera Rotae et Rota.
Eadem sit facies aversa, ita ut contorsiones tuborum in oppositum eant.
Ita jam Tubi
[34]  cum camera rotae impleantur aqua,
[35]  quod ob angustiam foraminum non aliter fiet
[36]  nisi ut Aeolipilam implemus admotam igni et
[37]  ita calidam aquae impositam. Semel impleta
[38]  Camera Rotae cum Tubis progre–
[39]  diens novam aquam necessario recipiet veterem
[40]  amittet, et ita intus rotam primam
[41]  circumaget. Rotae a latere acumen inserat
[42]  Rota media horizonti parallela. Ea circumagat
[43]  columnam sursum euntem, ibi similis rota hori–
[44]  zonti parallela, quae lateralem sibi aliam hori–
[45]  zonti rectam circumaget, et haec 4ta rota
[46]  erit cum rota simplice in machina aerea
[47]  caetera possunt esse eadem. Nisi, quia hic verendum
[48]  non est ne machina ad circumagendum nimis
[49]  gravis fiat, poterit retineri linea simplex supra
[50]  serratam in qua acicula impactoria firma
[51]  sit, quamque lineam feriant duo malleoli,
[52]  ut initio describebatur.        
[53]  Etsi igitur Aer vadimonium desereret,
[54]  haberemus tamen nihilominus planissima omnia
[55]  per aquam in mari, terram in terra. Nam
[56]  nudae rotae curulis ope in terris similiter
[57]  eadem delineatio itineris praestari potest.        
[58]  Ut cuilibet manifestum, perfectum igitur instrumentum
[59]  habemus, etsi non negem, aereum quasi elegantius, subtilius,
[60]  universalius fore; sed incertius, infirmius
[61]  magis mutationibus obnoxium. Hoc igitur instrumentum
[62]  est plus quam Pantometrum. Ego quia ipsummet delineat,
[63]  Αὐτόμετρον vocandum censeo.        
[64] 
Jamque
Exegi monumentum aere perennius.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
insertion 1


back to index