[  1] 
Intra finem anni 1668
[  2] 
et initium 1669. Longit. 1
       
[  3]  De longitudinibus inveniendis diu
[  4]  multumque laboratum est, tandemque anno 1665.
[  5]  Hugenii inventum per globulos pendulos celebra–
[  6]  ri coepit. Ejus tota vis in eo consistit. Esto
[  7]  Horologium, quod exacte monstret quanto tempore
[  8]  domo absimus. Ut ita sciamus exacte quae nunc hora
[  9]  sit domi. Deinde observetur quae nunc hora sit
[ 10]  hic, ubi nunc sumus. Et ita sciemus praecise quantum
[ 11]  quoad longitudinem domo absimus.
[ 12]  Duo igitur requiruntur (1) ut Horologium sit
[ 13]  exactum, tale per globos pendulos optime habetur,
[ 14]  qui exactissime confecti nec in momento deficiunt,
[ 15]  (2) ut nunc observetur quae hic sit hora. Hoc
[ 16]  vero per solem vel stellas fieri potest. Egregium
[ 17]  hoc praeclarumque inventum est, si est quale
[ 18]  describitur. Sed ex eo tempore nihil de eo inaudi–
[ 19]  tum. Interim absolutum perfectumque non est,
[ 20]  pendet enim ex alieno, nempe observatione Horae
[ 21]  per solem vel stellas. Iam vero saepe contingit
[ 22]  navem multos dies obnubilato coelo nec solem nec stellas
[ 23]  videre. Et ita nec horam exacte observare posse.
[ 24]  Eo igitur casu qui saepissimus est, haeremus rursum in–
[ 25]  certi. Ego cum comperissem haberi Instrumenta
[ 26]  quaedam gestatilia quae deambulantis passus nu–
[ 27]  merant, commode ab iis adhibenda, qui vallum
[ 28]  civitatis
adjuncto
obambulant, quibus adjunctus
[ 29]  comes suspiciosus quietam numerationem non
[ 30]  permittit: ideo venit in mentem, an non
[ 31]  haberi machina posset, quae totum navis cursum,
[ 32]  omnes declinationes, et quod amplius est etiam
[ 33]  cursus celeritatem nobis repraesentaret. Hoc
[ 34]  si haberemus perfecta esset prorsus navigationis
[ 35]  pars
λιμινερευτιχὴ
λιμινερευτιχή
. Hoc ita concepi: deberet
[ 36]  ea machina in subjecta charta vel alia materia tot
[ 37]  puncta facere, quot minuta prima
(vel satis, si horam) seu
horae
progressa est na–
[ 38]  vis . Minuta tantum proportionaliter (nach dem
[ 39]  verjüngten masstab) inter se distent, quantum
[ 40]  navis a loco priori. Eosdem etiam angulos
[ 41]  retineant. Ea ratione exhiberi perfecte et
[ 42]  celeritas et vestigium cursus poterit.
Figura
[ 43] 
Situs
enim punctorum vestigium,
distantia
mul–
[ 44] 
titudo seu distantia
distantia
[ 45]  celeritatem cursus dabit. Hoc solo
[ 46]  instrumento perpetuo haberetur et longi–
[ 47]  tudo et latitudo, et
corrigerentur Magnetis
[ 48] 
quoque declinationes nec quicquam
praeter Magnetis
[ 49] 
declinationes nihil amplius
[ 50] 
dubitari posset
. Eadem ratione perfici pos–
[ 51]  set, geographia, et locorum
distantias
distantiae
[ 52]  situsque perfecte determinari. Idem artificium
[ 53]  posset deinde in terra exhiberi, et ea ratione
[ 54]  perfecte delineari via quam ivimus cum
[ 55]  omnibus anfractibus per horae minuta
vel horam
[ 56]  durantibus. Eadem arte possent delineari
[ 57]  figurae sylvarum, templorum, cryptarum,
[ 58]  hoc esset, vere pantometrum plus quam Kircherianum.        
[ 59]  Hujus rei modum tandem ali≺-≻ ≺faci≻le vi–
[ 60]  deor reperisse multis praetentatis cogitata.
[ 61]  Enim initio an non posset aliquid in
[ 62]  ipsa navi contrarie motum navis
[ 63]  tum impetum tum flexum significare.
[ 64]  Sed comperi tandem, cum omnia quae
[ 65]  in navi sint habeant idem cum nave
[ 66]  centrum gravitatis, frustraneum hoc
[ 67]  esse nec contrarium aliquem nisum sentiri
[ 68]  posse. Circumspiciendum igitur erat de
[ 69]  machina in navi ad aliquid firmum
[ 70]  stabileque extrinsecum alliganda. Et qui–
[ 71]  dem primo coelum solque in mentem venit,
[ 72]  et succurrit repertum ingeniosum Cornelii
[ 73]  Drebelii , qui
liquore quodam
organon
[ 74] 
sponte sonans effecerat, solo haud
[ 75] 
dubie liquore
aliquo, qui solis ortu
[ 76]  excitatus salutabat quasi orientem
[ 77]  Lucem, elegantibus motu suo in orga–
[ 78]  no modis musicis, qua ratione solis
[ 79]  ortus etiam die Nubiloso,
[ 80]  quanquam tum sonus debilior erat,
[ 81]  haberi poterat. Id instrumentum Jaco–
[ 82]  bo Regi a Drebelio donatum Digbaeus
[ 83]  memorat. Eo instrumento posset
[ 84]  ortus solis et horarum
numeros
numeri
etiam
[ 85]  sine sole die quolibet sciri, et esset
[ 86]  perfectum Hugenii inventum. Sed
[ 87]  cum ignota sit Drebelii ars flectenda
[ 88]  alio vela fuere. Duo jam restabant,
[ 89]  quibus alligari machina in nave posset:
[ 90]  aer et aqua. Et aqua nimis crassa
[ 91]  et perpetuo instabilis, nec facile re–
[ 92]  cludenda in cancellos,
facile
mature
[ 93]  displicuit, solus tentamento aer
resta–
[ 94] 
bat
supererat
. Hunc continue venti
[ 95]  instabilem fluctuantemque reddunt, qua
[ 96]  ratione scopo nostro ineptus futurus
[ 97]  videbatur. Sed mihi altius omnia
[ 98]  agitanti remedium aliquod sese
[ 99]  obtulit: inclaudatur globo machina.
[100]  Sit utrinque foramen exiguum. Idque
[101]  ita ut ingressus aeri difficilis, egressus
[102]  ab alia parte promtus sit, quod fiet
[103]  si utrinque foramen in tubi formam
[104]  assurgat. Foramen non sit majus
[105]  quam acicula faciat. Tubus ipse
[106]  qua aditus aeri ad foramen flecti con–
[107]  torqueri et ita multis modis emu–
[108]  niri potest, ut non nisi subtilissimum
[109]  et quasi minimum aeris ad machinam
[110]  veniat, nullo ventorum fluctuumque
[111]  extrinsecorum sensu, eo saltem qui ad
[112]  sensum notabilis et mutationis
[113]  visu digno scibilis causa esse possit.
[114]  Flecti etiam in eam partem fora–
[115]  men potest, ut ab extrinsecus oppositis
[116]  defensum nunquam directe vento
[117]  occurrat. Et si nondum fidis possunt
[118]  multiplicari toties mutari fora–
[119]  mina, ut non possit tandem non
[120]  aeris extrinsecus impetus evanescere.        


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text layer 3
text replacement
insertion 1
editor's change


back to index