[ 1]  sphaerae potius quam cylinder. Unde illa
[ 2]  amplissima in summo spatia multarum
[ 3]  mutationum capacia sunt, quibus nihil
[ 4] 
aut parum
aeris nostri status, attamen cylindri
[ 5]  aerei pondus, Mercuriique in Torricelliano
[ 6]  Tubo
ascensi,
suspensi
altitudo plurimum immutetur.        
[ 7]  Venti, seu aeris motus magni,
[ 8]  aeque gravitatem specificam, ac individualem
[ 9]  mutant. Nam cum ventus aerem loco incum–
[10]  bentem fert, minor est gravitas cylindri; sed et
[11]  ideo quoque minor est aeris densitas, cum
[12]  enim minus prematur,
aer
aperit expanditque sese
[13]  quantum potest, ac proinde fit rarior, ergo et
[14]  speciei levioris. Hanc apparet omnem muta–
[15]  tionem in cylindro, seu gravitate individuali,
[16] 
conferre quoque ad
derivari quoque in
raritatis
[17]  densitatisque differentias seu
differentiam
Gravi–
[18] 
tatem individualem
; non contra: ac proinde
[19]  quicquid individualis habet utile, id in specifica
[20]  largius inesse.        
[21]  Sed et discrimen aliquod observandum
[22]  est: nimirum variatio in cylindro parum
[23] 
sentiri pot
efficit
ad specificae variationem
[24]  nisi fiat in loco nobis vicino. Pone enim
[25]  summum Atmosphaerae motibus quibusdam
[26]  agitati, at imum vaporibus onerari,
[27]  sane plus ad nos haec oneratio, quam allevatio
[28]  illa pertinebit: at motus massae nobis vicinae,
seu venti
[29]  sine dubio non pondus tantum, sed et densitatem
[30]  mutant.        
[31]  At hoc loco removenda est difficultas
[32]  quadam quae nasci posset, scilicet Gravitatem
[33]  specificam
densitate
quoque et frigore, variari,
[34]  non individualem: calorem autem et frigus
[35]  nihil ad pluviam ventosque, et caeteras
temporis
[36]  mutatione, similes pertinere. Hic respondendum
[37]  est, primum non adeo esse exploratum, quod
[38]  ajunt, frigus in densitate, calorem
[39]  in raritate aeris consistere;
[40]  nam calor frigusque etiam vitra
[41]  penetrant, etiam in loco aere evacuato
[42]  efficaciam exercent
quod certis experimentis constat
: deinde fateor calore
[43]  expandi aerem, at frigore aerem densari, nondum
[44] 
usque
certum est, nam et aquam non minus frigore
[45]  quam calore ebullire experientias habemus.
[46] 
Deinde
Etsi
vero
negari non possit aerem reddi per
[47] 
calorem specifice leviorem
Sed
[48]  non est cur huc confugiamus, nam illud potius
[49]  verisimile est ad aeris judicia plurimum etiam
[50]  caloris frigorisque rationes pertinere: quare
[51]  Gravitas specifica in se una collectas
[52]  habet differentias caeteras pene omnes, Thermo–
[53]  metri, Hygrometri et Barometri communis, quatenus
[54]  maxime vim habent ad aeris mutationes.
[55]  Et vero observandum est an non aliquid a caloris
[56]  excessu et Barometra communia sentiant.
[57]  Sed ut disquisitionem istam sane difficilem
[58]  finiam,
[59] 
plus ad
magis esse
relinquamus
in medio
[60]  utra gravitas specifica an individualis ma–
[61]  joris sit ad nostrum
instrumenti
institutum momenti
imo si placet
[62]  individuali, ac proinde Barometro communi
[63]  palmam concedamus: attamen
non nihil
[64] 
negligenda nobis,
ut
[65]  in posterum certius de tota re statuere possimus,
[66]  quod prohibet etiam de altera institui
[67]  observationes, cum enim diversae sunt
[68]  causae utriusque diversae utriusque mensurandi
[69]  rationes, quid prohibet effectus quoque diversos,
[70]  conclusionesque differentes expectare, plurimum
[71]  ex collatione mutua lucis allaturas.
[72] 
Quod si appareret
[73] 
nihil differe
[74] 
illa
individuali perpetuo
συμπαθίζειν
[75] 
conspirare
, jam concludendum erit fortasse,
[76] 
[77] 
non tam a pondere totius cylindri aerei
[78] 
quam a densitate seu gradu
[79] 
Elaterii compressioni ulteriori
[80] 
renitentis, pendere.
       
[81]  Denique illud saltem manifestum
[82]  est, pondus cylindri
[83]  minus esse posse, in loco scilicet
[84]  altiore, eodem licet aeris in eo
[85]  loco densitate existente, ut
[86]  si tempus sit pluviosum, quae
[87]  alibi, in loco depressione, ubi
[88]  majus scilicet cylindri pondus, et
[89]  Mercurii altitudo: at gravitatem
[90]  aeris specificam, in diversae altitudinis
[91]  locis, eodem tempestatis statu eandem
[92]  in summa fore. Quare
[93]  in tali casu plus gravitati specificae
[94]  fidendum esse. Quodsi alii sunt casus,
[95]  ubi plus
fidendum erit
tribuendum sit individuali
hoc saltem ad
[96]  summum
inde colligetur
; utriusque collatione
[97]  ad perficiendas Meteorologicas prae–
[98]  dictiones opus esse.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 1.1
text layer 1.2
text layer 2
text layer 2.1
text layer 2.2
text layer 2.2.1
text layer 2.2.2
text layer 3
text replacement
deletion 1
insertion 1


back to index
Catalogue information