[ 1]  causas, cur corpora
projicia
majora longius projiciantur.
Cur
[ 2]  pendula et alia oscillantia cessent, cur corpus majus difficilius impellatur
[ 3]  quam minus, etiam quando pondere caret, ut si in aqua pene libratum intelligatur.
[ 4]  Et tunc experiundum est discrimen ne notabile
[ 5]  inter plumbum, et aliud corpus minus solidum, quod tamen solido
[ 6]  circummunitum est; idemque circiter volumen occupat cum priore.
[ 7]  Posset dici adhuc intra aquam esse resistentiam quandam
[ 8]  in ipso cavo corporis, materiae aethereae cuncta pervadentis.
[ 9]  Sed experimentum hoc plurimum lucis afferet. Pone corpus ejusmodi
[10]  bene libratum exiguo arcu horizontaliter explodi, et aliud similiter
[11]  videndum, an differentia in projectu. Dices observatum est si
[12] 
globo
pila
aenea
plumbea
aut lignea ex summo tecto
simul
demittantur,
[13]  discrimen temporis quo terram attingant, vix ac ne vix quidem
[14]  sensibile esse. Ita est fateor, sed hoc inde evenit, quod initium
[15]  descensus lentium, cui parum obsistit aer aetherve, crescitque sane
[16]  sed nondum satis in spatio satis magno ita ut ultimus
ejus
impetus
[17]  lapidis descendentis, non sit forte major ejusdem primo impetu a
[18]  manu projecti.
Et
Sed et
quod ad celeritatem attinet, arbitror
[19]  pilam plumbeam ligneamque arcu projectas non usque adeo
[20]  celeritate differre. Sed
impetu
differunt plurimum
, quem
[21]  ictu quem inferent, quemadmodum pila plumbea ligneaque;
[22]  quia pila
lignea
plumbea
reapse pro majore haberi debet. Corpus
[23]  autem agit non tantum celeritate sed et magnitudine. Perinde, ut
[24]  trabs a flumine acta, si major est, fortius agit, quia pars
[25]  ejus quaelibet separatim a flumine impellitur, tenduntque omnes
[26]  in idem ob connexionem; ut una impingente tota impingere
[27]  videatur in pontem. Eodem modo quod flumen trabi id impetus im–
[28]  pressus pilae, qui in quamlibet ejus partem egit, seu ei conatum dedit.
[29]  Experiundum,
an
si
arcus idem eodem modo tensus nunc pilam plum–
[30]  beam majorem nunc minorem in plano horizontali
claritatis causa
projiciat, quae futura
[31]  differentia, ratione celeritatis motus, et ratione ictus quem dat. Haec
[32]  in tabula marmorea
vel lignea
, arcu, adhibitis majoribus pilis, ne longius justo projiciat,
[33]  et sub finem posita re mobili, cui pondus appensum
[34]  ita ut elevatum rursus intrare nisi nostro permissu
ex aqua elevandum
nequeat, et ut tempus
[35]  notetur, adhibendum pendulum vibrans saepissime et cum incipit, finitque
[36]  impinget in quaedam, quae in pendulo notabunt. Videndum quid fiat
[37]  si arcus duas simul pilas majorem minoremque projiciat, nunc ejusdem materiae
[38]  nunc diversarum. Loco arcus tensi adhiberi potest pondus cadens ex
[39]  certa altitudine, et cadendo filum adducens, quod chordam agere
[40]  facit, qualis est arcus: et ita in tabula satis lata plura experi–
[41]  menta ejusmodi simul fieri possunt rectiusque discerni tempus.        
[42]  Si ex
aliquo
arcu
emittatur pila
magna
proportionata
, et pila valde parva,
[43]  quaestio est, an tantum impetus sit in parva, quantum
[44]  fuisset in proportionata.
Item
Sane
non est, consideran–
[45]  dum quaenam pila sit proportionata, et cur Arcus parvae isti
[46]  pilae non tantum ictus imprimet quantum magnae?
[47]  Cur ita? An quia non imprimitur ictus, nisi quantum resistitur?
[48]  Pila autem ista exigua non resistit. Et sane resistentiam videtur
[49]  plurimum ad rem pertinere? Sed cur ita? Experiendum an res


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text replacement
deletion 1
insertion 1


back to index
Catalogue information