[ 1]  Longitudinis non per se, sed ut locum
[ 2]  in quo sumus, praecise nosse liceat, tanto studio
[ 3]  quaeruntur. Id ego jam aliquot ab hinc annis
[ 4]  ita consequi posse mihi visus sum. Si quis ha–
[ 5]  beatur index facti itineris tam exactus, ut
[ 6]  omnes prorsus tum flexus seu angulos, tum
[ 7]  quantitates linearum decursarum ostendat.
[ 8]  Qui hactenus de ea re cogitavere,
[ 9]  flexus neglexere: ad longitudines certe
[10]  applicuit nemo. Ut longitudinem lineae de–
[11]  cursae habeamus, rota quadam opus est, quae
[12]  toties convertitur, quoties linea decursa circum–
[13]  ferentiam ejus continet. Hoc fiet si rota illa
[14]  in medium illud perpetuo impingat, in quo
[15]  fit cursus. Ita rota
renitenti
terrae
impacta
progressu
[16]  currus
, circumagitur
. Rota citata in navi
[17] 
progressu navis contra renitentem aquam
[18] 
circumagetur
; alia in curru pariter
[19] 
et navi progressu eorum contra retinentem
[20] 
aerem circumagetur.
Sed haec postrema opor–
[21]  tet, ut sit subtilior. Ut autem motus aquae
[22]  aut aeris irregulares nihil turbent, aqua vel
[23]  aer vix angustis canalibus intrare, et exi–
[24]  re debent, in quibus externi motus non sentian–
[25]  tur. Et ut rota index non circumagatur
[26]  quiescente navi aut vehiculo, potest fir–
[27]  matus esse eo tempore aditus, aperiendus non
[28]  nisi cum movetur vehiculum,
ut
quod
sic
[29]  signabitur, cum duae aliae rotae feruntur
[30]  motu conspirante, alia a vento,
[31]  seu aere alia ab aqua, vel utraque ab eodem
[32]  sed diverso situ, ac proinde non congrue, nisi
[33]  cum movetur ipsa navis aut vehiculum.
[34]  Numerus autem conversionum signabitur
[35]  eo instrumenti genere, quo constat passus
[36]  numerari, in denarias rotas distributo.
[37]  Ut flexiones notentur, id sic fiet, si
[38]  quid sit in navi, quod flexis caeteris solum
[39]  non flectatur. Fit autem flexio in in–
[40]  stanti. Eo ergo momento quo caetera omnia quae
[41] 
ad
flectuntur
, reperiendum est, quod
[42]  non flectatur: tale quid praebet nobis ma–
[43]  gnes acusve magnetica. Quae etsi varie
[44]  declinet a polo, constat tamen eo mo–
[45]  mento quo fit flexio ad certum
[46]  aliquod punctum respicere; et proinde cae–
[47]  teris flexis inflexum manere.


all layers on
all layers off
last version
text layer 1
text layer 2
text layer 2.1
text layer 2.2
text replacement
insertion 1
insertion 2


back to index